denique suavius afficere oculos potest quam illa tot et tantorum luminum venustissima atque ordinatissima series.
Eo quippe si rapiaris animo, experieris nihil te unquam sensisse in omni vita delectabilius. Hinc maior huius discipline pendet difficultas, quamquam nec illa quidem parva est quam nobis pereginorum pereginorum] peregrinorum W codicum interpretes pepererunt. Difficile est sane atque arduum ut que in aliena lingua benedicta sunt eundem decorem eandemque facilitatem in translatione conservent etiam si a disertis viris summo studio ac diligentia translata fuerint. Quod si parum vel disertus vel curiosus fuerit interpres, scabra prorsus et turbulenta oratio redundat, quod mihi plane evenisse videtur in Ptolomei Ptolomei] corr. in Ptolemei preclarissimo illo libro quem Magnam compositionem vocant, quod opus cum apud Grecos mira facilitate facundiaque resplendeat ita apud Latinos durum ineptumque habetur ut ne Ptolomeus Ptolomeus] corr. in Ptolemeus quidem ipse si reviviscat ipsum sit pro suo recepturus. Id cum tu tecum aliquandiu mente voluisses, excellentissime princeps Bessarion, gravi supra modum molestia affectus fuisti, non tam quod aureum illud flumen ingenii gentilis tui interpretum vicio in tantam barbariem devenisset quam quod Latini nostri, quos singulari amore benivolentiaque prosequeris, tam excellenti ac preclaro opere carerent. Satis enim videbantur carere eo qui ita barbare atque inepte translatum habebant. Decrevisti sane tunc, vir utriusque lingue peritissimus nec minus Latinam quam patriam callens, una et patrie tue et nostre consulere, illi quidem restituendo splendorem pristinum, nobis vero illius veram effigiem donando cuius antea deforme simulachrum habebamus. Coepisti igitur preclarum illud opus iterum Latinum facere ut Latinos tuos et studiosissimam hanc patriam maioribus quotidie beneficiis demereris. demereris] corr. in demerseris Verum onus delegate tibi tunc apud piissimum imperatorem provincie a proposito revocavit, nec publica christiane rei publice rei publice] religionis W negocia quibus incumbere necesse erat vacare te litterarum studiis permisere. Quocirca per alium aggressus, quod per te ipsum non poteras prestare, suasisti Georgio astronomo Cesaris, qui tum Vienne erat preceptori meo, viro ut moribus et integritate vite ita omni studiorum genere primario, in mathematicis vero supra omnes nostre etatis homines erudito, ut Ptolomei Ptolomei] corr. in Ptolemei de quo loquimur librum quem ille quasi ad litteram memorie tenebat breviorem lucidioremque facere conaretur. Quod ille mox orsus, incredibile dictu est quam clariores reddidit sententias, dividens eas geometrarum more ut et apertius intelligerentur et facilius commendarentur memorie et tenacius hererent.