complementi arcus TE equalis sinui complementi arcus KR, et ideo arcus TE equalis arcui KR. Hoc simili via ostendes pro stella septentrionali. Verum punctus equinoctialis qui cum stella oritur precedit punctum mediationis caeli. Punctus autem qui cum ea occidit sequitur punctum mediationis celi. Cuius contrarium in stella meridiana accidebat.
⟨VIII.10⟩ 10. Data declinatione stelle et gradu cum quo celum mediat, latitudinem eius et verum locum in ecliptica distinguere.
Repetatur figura septime huius, in qua dati sunt sunt] corr. in sint arcus EM et TN. Propositum est invenire arcus TK et EK. Ex arcu EM secundum scientiam declinationum notus erit NM; hinc MZ et MT dati. Sed proportio sinus MZ ad sinum ZB est sicut proporcio sinus MT ad sinum TK, igitur latitudo stelle nota. Item proportio HZ ad ZB componitur ex duabus, scilicet HT ad TK et KM ad MB, quorum quinque iam nota fuerunt. Igitur KM notum fiet, quare EK notus, qui querebatur.
⟨VIII.11⟩ 11. In apparitionibus stellarum fixarum et occultationibus postremo cogitare.
Stellis fixis quandam Sol adducit passionem ut que nunc visum latent vicinitate Solis id efficiente, postea Sole quantum oportet ab eis remoto appareant. Quedam vero tametsi visu visu] corr. ex visui post Solis occasum comprehendantur; mox tamen Sole ad eas propinquante disparere incipiunt. Inventa est igitur occasio illarum passionum, vicinitas scilicet Solis ad stellas. Verum quo in tempore quanta Solis distantia accidat scitu admodum difficile fuit. Si enim in ecliptica acceperimus duas stellas inequalis magnitudinis, minor erit arcus ecliptice qui inter stellam maiorem earum primo apparentem et Solem ipsum est quam arcus ecliptice qui inter Solem et stellam minorem est in principio apparitionis sue. Radii namque stelle maioris, quia forciores et multipliciores sunt, minus obtunduntur. Sola igitur distantia Solis a stella in ecliptica principium apparitionis indicare non poterit. Amplius non quelibet due stelle equales secundum equales a Sole distantias apparebunt. Ponamus enim medietatem orizontis orientalem BED et medietatem ecliptice orientalem AEG. Sitque polus orizontis punctus Z, a quo ducatur arcus ZTH per centrum Solis in principio apparitionis stelle, quam punctum E designat. Erigamusque arcum KL orthogonaliter ad eclipticam. Stella igitur in E apparebit dum a Sole per arcum ecliptice EH distat. Stella vero in L latitudinem septentrionalem KL habens equalis stelle in E per arcum ecliptice KH in principio apparitionis sue a Sole distabit. Constat autem arcum KH minorem esse arcu EH. Preterea stellis equalibus sive in ecliptica fuerint sive extra eam latitudines equales eiusdemque partis habentibus, non erit inditium inditium] i.e. ‘indicium’ idem prime apparitionis. Cum enim ex secundo libro manifestum sit ecliptice ad orizontem variari inclinationes, sit angulus huiusmodi inclinationis DEG maior angulo inclinationis MON. Et sit