PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 66v

Facsimile

Octavus incipit.

⟨VIII.1⟩ Viam Lacteam per stellas quae in ea sunt notabiliores describere.

Haec celi zona diversi coloris et inequalis latitudinis sensui apparens lactea vocata est quod lactis colorem utplurimum imitari videatur, quae quamvis totum firmamentum ambiat, habet tamen duos ramos a se divisos, quorum quidem uni apud imaginem Laris initium est, reliquus vero apud stellas Galline sumit originem. Zone autem principali initium pro libito demus apud Centaurum. Centaurum] corr. ex Taurum Stella igitur que in iunctura pedis dextri posterioris sita est in ipsa Via Lactea est parum recedens a margine aut circumferentia eius septentrionali. Quae vero in genu sinistro anteriori in medio huius vie cernitur. Ea autem que circa posteriores pedes pars est spissior sive lucidior parum apparet. Deinde margo septentrionalis procedit ad stellam posteriorem in dorso Lupi, verum ab ea versus meridiem gradu uno et dimidio removetur. Meridionalis autem margo per septentrionalem duarum que sunt in loco ignis et per meridionalem duarum que sunt in basi Laris incedit. Pars denique septentrionalis eius tres spondiles postremas Scorpionis includit. Meridionalis vero margo per eam que in calcaneo pedis dextri anterioris Sagittarii est incedit et per eam stellam que in manu eius est. Sinistra pars que spondiles Scorpionis continet rara est; que vero hastulam sagitte comprehendit spissa est admodum. Ab hoc loco equalis servatur Vie Lactee latitudo usque ad Vulturem Volantem. Stella autem quam habet postremum caude Serpentis precedit marginem septentrionalem uno gradu fere. Luminosam vero qua qua] we would expect ‘que’, but it is not in the witnesses inter spatulas Vulturis est prope habet margo meridionalis. Sagittam preterea totam in hac zona videbis. Dehinc ad Gallinam tendit. Latus enim septentrionale duas que in pede meridiano sunt stellas habet; meridionale vero eam que que] corr. ex qui ale sinistre extrema cernitur. Postea margo septentrionalis meridianam trium stellarum que in pileo Cephei sunt continet. Hoc etiam in loco duo rami considerantur extendi. Unus quidem ad septentrionem et orientem, alius vero ad meridiem et orientem. Totam denique Cassiepiam comprehendit hec zona, dempta unica que in extremitate pedis est stella. Et partes extreme densiores videntur partibus mediis que in hoc loco Vie Lactee sunt. Latus exinde septentrionale huius zone, quod multe raritatis est, stella in genu dextro Herculis sita terminatur. Meridionale vero latus lucidiorem Herculis habet stellam, quod quidem densitatis est plurime. Ab hoc postea loco raritatem magnam habet hec zona, cuius quidem latus septentrionale stellam Alhaioth et duas que in brachio Agitatoris dextro sunt preterit. Eas enim in Via Lactea versus occidentem relinquit. Margini vero meridionali ea quae in talo sinistro est terminum ponit. Deinde procedit ad pedes Geminorum. Omnes namque que in pedibus sunt stellas comprehendit. Margo quoque eius occidentalis ad duas septentrionales que sunt