Terciusdecimus.
⟨XIII.1⟩ Latitudinibus trium superiorum viam speculationis aperire.
Crebris Ptolemeus observationibus coniecit tempore suo maximas Saturno et Iovi accidere latitudines dum in principio Libre aut prope constituerentur, Marti vero circa finem Cancri et fortasse in auge ecentrici posito, latitudines inquam septentrionales; in partibus vero diametraliter oppositis maximas latitudines meridionales. Quo satis explorato cepit observare planetas, unumquemque in meta latitudinis sue maxime, nunc quidem in auge epicicli vera aut prope quoniam in auge epicicli vix aut numquam oculo satis aparet planeta radiis solaribus id agentibus, nunc vero in augis opposito. Notavit autem pluri latitudine planetam in opposito augis epicicli existentem ab ecliptica removeri quam in ipsa auge tam in parte ecentrici septentrionali quam meridionali. Utraque autem latitudinum ad augem epicicli veram et eius oppositum pertinentium in medietate ecentrici septentrionali videbatur septentrionalis, et in medietate meridionali utraque meridionalis cernebatur. Que res significavit totam epicicli diametrum versus septentrionem ab ecliptica aut totam versus meridiem removeri, quod haud evenire potest nisi centrum epicicli et pars superficiei ecentrici in qua ipsum epicicli centrum statuitur versus eandem partem declinet.
Conclusit igitur philosophus noster superfitiem superfitiem1] i.e. ‘superficiem’ ecentrici ad superfitiem superfitiem2] i.e. ‘superficiem’ ecliptice inclinatam esse, duosque sectionis terminos, quemadmodum in Luna, nodos appellavit. Epicicli itidem superfities superfities] i.e. ‘superficies’ ad superfitiem superfitiem] i.e. ‘superficiem’ ecentrici eodem iuditio comprobatur inclinata. Nisi enim id certum esset, nequaquam cerneres planete diversas quantitate latitudines ad augem epicicli et eius oppositum accidere. Deinde haud inertius inertius] corr. ex inercutius expectavit adventum centri epicicli in alterum nodorum ita ut ipsum a termino boreali per quadrantem distare intelligeret, sed et corpori planete distantiam quadrantis ab auge epicicli vera delegit. Quocienscumque duas considerationes istas confluxisse vidit, non deprehendit astri aliquam latitudinem. Idem quoque comperit planeta in aliis epicicli partibus existente, epiciclo tamen in nodo manente. Hoc iuditio iuditio] corr. in inditio convicit convicit] corr. ex convincit totam epicicli superficiem in hoc situ ecliptice superfitiem superfitiem] i.e. ‘superficiem’ nusquam transilire. Ad sumam sumam] i.e. ‘summam’ igitur Ptolemei vestigia sectando asseremus quod superficies ecentrici in his tribus superioribus ad superficiem ecliptice inclinata sit inclinatione fixa, superficiesque epicicli ad superficiem ecentrici non tamen fixa inclinatione ita quod longitudo epicicli propior ad eam partem ab ecentrico elongatur ad quam tendit pars ecentrici in qua ipse epiciclus constituitur. Diameter vero epicicli per longitudines medias transiens sicut in superfitie superfitie] i.e. ‘superficie’ ecliptice iacere cognoscitur, epiciclo in altero nodorum manente; ita extra hos duos situs ecliptice concluditur equedistare.
⟨XIII.2⟩ 2. Pro Veneris denique et Mercurii latitudinibus preambula quedam absolvere.
Dum sedulo aspiceret Ptolemeus quid varietatis in suis haberent latitudinibus