invenies idem si scientiam triangulorum spheralium consulas. In triangulo enim TEZ angulus TEZ notus est ex secundo libro, et arcus visionis TZ cognitus. Angulus autem ETZ rectus, quare arcus sibi oppositus inventus erit.
⟨VIII.14⟩ 14. Quod si stella latitudinem habeat, idem concludere.
Sequentem aspice figuram ubi stella in puncto L sita est. Erit autem arcus LX directe coniunctus arcui KL dum stella in principio Cancri vel Capricorni fuerit. Et erit ipse arcus LX cognitus quoniam est complementum declinationis stelle ex predictis note. Arcus quoque DX notus est quia elevatio poli arctici, arctici] corr. ex artici sed angulus LDX rectus. Ergo per scientiam triangulorum spheralium, angulus DLX scitus erit et ei contrapositus KLE. Sed angulus K est rectus, et arcus KL latitudinis scitus. Quare arcus EK dabitur notus, eritque angulus KEL notus. Triangulus itaque TEZ duos angulos TEZ et ETZ rectum notos habet cum latere TZ, arcu scilicet visionis, cognito. Ergo latus eius EZ scitum veniet, cui si arcum EK notum adempseris, relinquetur arcus KZ cognitus, qui est distantia Solis a stella iam primum apparente.
Quod si stella non fuerit in principio Cancri vel Capricorni, sic procede. Triangulus LXY duo latera LX et XY habet nota: LX quidem complementum declinationis stelle, et XY equatur maxime Solis declinationi. Item angulus eius LYX cognitus erit. Distantia enim veri loci stelle a principio Cancri vel Capricorni nota supponitur. Quare per scientiam triangulorum spheralium angulus XLY scietur. Angulum autem DLX quemadmodum prius invenies, a quo si dempseris in hac figuratione angulum XLY, manebit angulus DLY notus et ei contrapositus KLE. Deinde ut superius procede.
⟨VIII.15⟩ 15. Quantus arcus ecliptice Solem a stella in principio occultacionis removeat dinumerare.
Principium occultationis apud occidentalem orizontis partem sicut initium apparitionis in oriente contingit. Arcus quoque visionis qui apparitioni servit et occultacioni utilis erit. Nihil ergo apparitionis opus habuit quod occultacioni non serviet, hoc uno dempto quod pro angulo quem orizon cum ecliptica continent orientali, in occultationibus accipias angulum occidentalem orizonte et ecliptica comprehensum.
Finis octavi.