PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 60v

Facsimile

pio more super D, in medio super G. Productis lineis AE, AD, AG, propositum est invenire angulum BAE, item angulum BAD. Est autem angulus G insensibiliter a recto differens. Et AE est agregatum semidiametrorum Lune et umbre, AD autem semidiameter umbre minus semidiametro Lune, AG vero latitudo Lune in medio eclipsis, que nota sunt. In trigono itaque AEG proportio laterum EA AG nota, ergo tanquam in rectilineo notus erit angulus AEG qui est equalis angulo EAB quesito. Similiter per trigonum DAG notus erit angulus ADG equalis DAB quesito. In medio vero eclipsis talis angulus rectus est. Similiter in eclipsi solari AE erit agregatum ex semidiametris et AG distantia duorum centrorum in medio eclipsis, ex quibus quoque notus fiet angulus AEG et cetera.

Sed melius est ut agas in principio eclipsis per agregatum semidiametrorum et latitudinem Lune veram aut visam in principio eclipsis, et in principio more per semidiametrum umbre minus semidiametro Lune et latitudinem Lune veram in principio more. Et fiet opus precisius. Verum si omni precisioni inniti voles, fac opus per scientiam triangulorum speralium. Fecit Ptolemeus tabulam horum angulorum in quam fit introitus cum digitis eclipticis. Et supposuit Lunam in longitudine media epicicli. Ex digitis enim et agregato semidiametrorum reperit arcum AG, cum quo egit ut dictum est.

⟨VI.29⟩ 29. Flexus tenebrarum ad quam partem accident in eclipsi determinare.

Evidentie gratia sit in eclipsi lunari circulus umbre super centro A in ecliptica BAC. Et propter angulos quibus precedens doctrina fuit assignandos, sit circulus DNE, cuius polus sit A. Si itaque Luna in aliquo priorum temporum eclipsis fuerit super B, flexus tenebre eius respiciet versus orientem ad punctum E, et econtra in aliquo temporum posteriorum, si sit super T, T] corr. in C flexus tenebrarum eius respiciet versus occidentem ad punctum D. Si vero latitudinem habuerit in aliquo temporum, ut si in principio eclipsis vel more sit in latitudine septentrionali, puta in F, flectentur tenebre eius versus punctum K in partem orientalem meridionalem secundum quantitatem BAF anguli ex premissa noti. Sed si sit in latitudine meridiana, puta in L, flectentur tenebre eius versus O ad partem orientalem septentrionalem. Et econtra si in fine eclipsis vel more fuerit in latitudine septentrionali, puta in M, flectentur tenebre versus N ad partem occidentalem meridionalem. Et si sit in latitudine meridiana, flectentur tenebre versus H ad partem occidentalem septentrionalem secundum quantitates angulorum ex premissa repertorum.

Similiter intellige in eclipsi solari nisi quod loco umbre Solem accipias, et flexum tenebrarum intellige opposito modo fieri. Nam in principio eclipsis ⟨si⟩ sit Luna super B, flexus tenebrarum Solis erit versus occidentem, et in fine si sit Luna super C, flexus tenebrarum Solis erit versus occidentem, et sic de aliis. Fecit itaque Ptolemeus quantitates horum angulorum ad principia et fines