PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 69r

Facsimile

nequit. Alius modus accidit quando Sole oriente stella celum mediat, qui quoque modus videri non potest. Tertius modus quando statim postquam stella caelum mediat, Sol oritur. Hic visu notari potest. Tertia habitudo est quando Sol in orientali parte et stella in occidentali parte orizontis constituuntur, et dicitur occasus matutinus, cui tres sunt modi. Unus quando statim post Solem ortum stella occidit. Alius quando Sol et stella in orizonte statuuntur precisissime, ille quidem ex parte orientis, hec vero ex parte occidentis. Sed neuter neuter] corr. ex nneuter horum modorum sensu dinoscitur. Tertius modus quando statim post stellam occidentem Sol oritur. Illum sensus comprehendere potest. Quarta habitudo vocatur ortus meridianus, que fit dum Sol in meridiano et stella in orientali orizontis parte fuerint. Cui duos modos dabimus: unum dum Sol in medio caeli super terram fuerit et stella oritur, qui diurnus dicetur; alium dum Sol in medio celi sub terra fuerit et stella in ortu, qui nocturnus appellabitur. Primum sensus comprehendere non poterit, sed secundum. Quinta habitudo est mediatio celi meridiana, que contingit dum stella celum mediat Sole meridianum occupante, cuius duo sunt modi diurni. Unus dum Sol et stella simul sunt in meridiano supra terram. Alius dum Sol est in meridiano supra terram et stella in medio celi sub terra, et neuter horum sensu cognoscitur. Duo quoque modi nocturni. Unus dum Sol est in meridiano sub terra et stella in medio celi supra terram. Alius dum Sol itidem est in medio celi sub terra et stella cum eo in meridiano sub terra. Primus horum duorum sensui patere potest, non secundus. Sexta habitudo dicitur occasus meridianus, dum scilicet Sol in meridiano est et stella occidit, cuius duo sunt modi. Unus diurnus, quando scilicet Sol est in medio celi supra terram et stella occidit, qui non videtur. Alius dum Sol est in medio celi sub terra et stella occidit, et hic modus sensui patefit. Septima habitudo vespertinus ortus nominatur, dum scilicet Sol occidentalem orizontis occupat, stella vero orientalem. Huic tres modos distinguimus. Unus est quando statim post Solem occidentem stella oritur, et hic videri potest. Alius quando Sole occidente stella oritur, qui non videtur. Tertius quando post stellam ortam statim Sol occidit, sed neque modus iste sensum intrat. Octave habitudini mediationis caeli vespertine nomen erit, que accidit dum Solem in occidente et stellam in medio caeli aut supra terram aut subtus statuemus. Hec habet tres modos, quorum unus est dum post Solem occidentem stella statim caelum mediat, supra terram quidem aut sub terra. Alius dum simul Sol occidit et stella celum mediat. Tertius quando post stellam celum mediantem Sol occidit. Nona habitudo erit quando Sol et stella in occidentali parte orizontis convenient, et dicitur occasus vespertinus, quam in tres parciemur modos. Unus accidit quando stella sub radiis Solis existens occidit post Solis occasum.