PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 70r

Facsimile

ergo arcus TN, qui est declinatio stelle, cognitus veniet, qui querebatur.

Utrum autem declinatio ista meridionalis sit an septentrionalis hoc habebitur inditio. inditio] i.e. ‘indicio’ Si posueris punctum H polum septentrionalem ecliptice et latitudinem stelle septentrionalem, erit declinatio septentrionalis. Si vero stelle fuerit meridiana latitudo, minor tamen arcu KL, qui scilicet ex circulo latitudinis inter eclipticam et equinoctialem cadit, declinatio iterum septentrionalis erit. Si vero equalis ei, nulla erit stelle declinatio. Quod si latitudo maior hoc arcu fuerit, erit declinatio stelle meridiana. Hoc pacto te in singulis sitibus expedies.

⟨VIII.7⟩ 7. Punctum ecliptice cum quo stella caelum mediat discernere.

] the first line should be ‘sinus HA’ In prehabita dispositione respice figuram que habet arcus AH, AN, HL, et NZ. Erit enim per viam disiunctionis proporcio NL ad LA composita ex duabus, scilicet proporcione NT ad TZ et proporcione HZ ad HA. De sinibus tamen volo intelligas. Quare etiam proporcio HZ ad HA componitur ex proporcione ZT ad TN et proporcione NL ad LA, quod sic constat. Nam ZH ad HA proporcio est que relinquitur subtractioni proporcionis NT ad TZ a proporcione NL ad LA. Ex TZ igitur in NL fiat P. Ex NT in LA fiat Q. Erit ZH ad HA sicut P ad Q. P autem ad Q est agregata ex duabus, scilicet TZ ad NT et NL ad LA, ut ex modo addendi proporcionum sumitur. Quare ZH ad HA componitur ex duabus, scilicet ZT ad TN et NL ad LA. Sed quinque horum nota sunt. Nam declinatio stelle nota est cum eius complemento. Sed arcus LA cognitus est quoniam est complementum arcus EL pridem noti. Unde arcus NL notus prodibit. Quo dempto ex arcu EL noto relinquitur arcus EN notus. Punctus igitur N notam habebit distantiam ab eo puncto equinoctialis unde ascensiones rectas inchoare voles. Quare per ea que in secundo libro dicta sunt, punctus ecliptice M istis respondens ascensionibus notus erit. Cum eo autem stella ad meridianum motu primo perveniet, quod petebatur.

Quod si alio processu idem cupias, age quemadmodum dicam. Ex precedenti erat arcus declinacionis TN notus cum angulo TLN, sed et angulus TNL notus est quia rectus. Trianguli igitur TLN duos angulos cum latere uno notos habentis latus LN notum erit. Pridem autem cognitus erat arcus EL. Si igitur arcum LN ex arcu LE dempseris, residuabitur arcus NE notus, de quo ut prius te absolvas.

⟨VIII.8⟩ 8. Punctum ecliptice quod cum stella oritur inquirere.

Sit meridianus circulus ABGD, sub quo medietas ecliptice ecliptice] corr. in equatoris AEG cum medietate orizontis orientali BED. Stella autem que iam oritur sit H, ducaturque a polo equinoctialis meridionali Z quarta circuli per punctum H, que sit ZHT. Igitur punctum T cum quo stella caelum mediat ex precedenti notum est. Cum ipso tamen non oritur stella in sphera obliqua, licet in sphera recta hoc fiat. Sed oritur cum puncto equinoctialis E. Invento igitur puncto E, quantum scilicet ab eo puncto distet a quo ascensiones recte incipiunt, cognitus erit punctus ecliptice ei ad hunc orizontem respon