partibus sibi vicinis putabitur habere equales longitudines vespertinas. Quamobrem inter longitudines maximas que in arcu AB contingunt, matutina dumtaxat nobis consideranda censetur. In arcu vero BG, quia diversitas ecentrici decrescit et diversitas epicicli crescit usquequo veniat epiciclus ad locum terre vicinissimum et cum longitudo matutina ex his tunc completur, erit ipsa incerti crementi. Quantum enim in certo loco huius arcus diversitas epicicli crescit tantum forte diversitas ecentrici minuit. Longitudo autem vespertina quia relinquitur post subtractionem diversitatis ecentrici a maxima diversitate epicicli, et diversitas ecentrici decrescit, alia vero tunc crescit, habebit angulus residuus post subtractionem duplicem causam crementi sui. Ideoque in hoc arcu longitudo vespertina sola observanda veniet et longitudo matutina non curanda. In arcu vero GD post locum maxime accessionis centri epicicli ad terram, diversitas propter epiciclum decrescet, sed diversitas ecentrici crescet. Et longitudo matutina residuatur post subtractionem anguli diversitatis ecentrici ab angulo diversitatis epicicli. Fiet elongatio matutina notabilis decrementi; vespertina vero incerti et dubii. In arcu denique DA ambe diversitates decrescunt. Ex quibus longitudo vespertina consistit, quare ipsa vespertina elongatio manifesti erit decrementi; matutina autem incerti.
Ad sumam sumam] i.e. ‘summam’ igitur longitudines matutine in arcu AB longitudinibus vespertinis in arcu AD recte contrarie dicentur cum hec manifesti crementi, ille vero manifesti decrementi sunt. sunt] sint W Vespertine itidem in arcu BG ad locum centri epicicli centro terre vicinissimum matutinis in arcu GD a loco centri epicicli centro terre vicinissimo contrarie existunt quod ille manifeste crescant, hee vero manifeste decrescant. Reliquarum autem nulle merebuntur inter se dici contrarie; licet enim contrarias secundum matutinum et vespertinum denominationes accipiant, tamen secundum crementum et decrementum minime. Ille vero quas contrarias recte diximus instituto nostro conducent. Duabus enim huiusmodi repertis punctus medius inter duo loca Solis media certe locus erit longitudinis aut longioris aut propioris ecentrici Mercurii. Nam non possunt accidere hee longitudines contrarie equales nisi illud sit quod volumus ut locus longitudinis longioris aut propioris sit in medio.
⟨IX.11⟩ 11. Longitudo longior Mercurii sive propior qua in parte orbis signorum existat depromere.
Duas ad hoc accipiamus considerationes Ptolemei in quibus maiores elongationes Mercurii a medio Solis equales fuerunt, matutina scilicet vespertine. Harum prima fuit in anno 16mo Adriani 16mo die mensis Phemenit transacto hora vespertina. Videbatur enim Mercurius descripsisse unum gradum Piscium