PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 4v

Facsimile

quidem non autem in re ipsa. Nam in uno et eodem tempore toti mundo est eclipsis. Unde oportet Solem distinctorem temporis plus recessisse a meridiano orientalium quam a meridiano occidentalium. Similiter accidet si temporis computatio ad orizontem referatur, quod nequaquam eveniret nisi terra rotunda foret. Cui deinceps alludit quod notatis quotlibet computationibus ad unam et eandem eclipsim differentie computorum proportionales habeantur distanciis locorum in quibus eclipses iste iste] corr. ex ipse considerate sunt. Necesse igitur est hanc terre dimensionem esse gibbosam. Si enim cava esset, ante viderentur stelle occidentalibus quam orientalibus. Si recta, simul utrisque apparerent, que res experimento non consonant.

Dimensionem autem transversalem gibbosam esse facilius constabit. Procedenti enim ab austro ad boream stelle polaris altitudo crescere videtur. Cetere quoque stelle apud eam altitudines medinocturnas habent maiores. Non nulle eciam que ante hac hac] corr. ex hanc oriebantur oriebantur] iter. but then del. et occidebant nunc neque oriuntur neque occidunt. Contrarium autem horum accidit si a borea versus austrum profecti fuerimus. Cumque metiemur intervalla stationum nostrarum, reperiemus eas proportionales differentiis altitudinum predictarum. Nihil autem horum videretur si hec dimensio aut recta esset aut cava. Illud autem accidens generale est undecunque iter inchoaverimus in terra, quod profecto sufficiens existit inditium rotunditatis tametsi eclipsium considerationes neglexerimus. Non aliter immo facilius declarabimus aquam esse rotundam si corpora celestia quemadmodum in terra suspitiemus. Manifesto preterea signo id confirmabitur. Existentibus enim in mari preter celum et aquam, ut aiunt, nihil circumspicitur. Ubi vero littora petimus, montes, scopuli arces, et huiusmodi paulatim surgere cernuntur acsi ex aqua emergantur, quod non accideret si aut plana aut cava haberetur aqua.

⟨I.3⟩ 3. Terram in medio mundi sitam esse.

Nisi enim in medio constitueretur, oporteret terram aut esse in axe motus celi inequaliter tamen distantem a duobus polis, aut extra axem equaliter ab utroque polorum elongatam, aut item extra axem inequaliter quidem a polis remotam. Quod si primus horum situum terre cedat, nullus orizon celum in duo equa parcietur preterquam rectus et obliquus ille quidem in cuius superficie est linea recta a centro mundi exiens et terram contingens. Nemini igitur orizontem alium habenti semper apparebunt sex signa supra orizontem, cuius contrarium experiri licet. Preterea orizon alius equinoctialem non secabit per equas partes. Unde non erit equinoctium Sole in medio duorum tropicorum constituto,