occidere, et sub terra morari, tandemque repetere viam pristinam, nemini licebit opinari motum celi rectum esse in infinitum. Oporteret denique stellarum hoc pacto motarum paulatim augeri ab oculo distantias, easque idcirco continue minores videri donec prorsus disparerent, quod nequaquam accidit. Stelle Stelle] misspelled with the cauda on the first e enim ubi supra terram delate sunt tendentes ad disparitionem suam, non modo non minores videntur, verum eciam maiores erroneo quidem sensus iuditio reputantur. Motum itaque stellarum et celi esse circularem nemo inficiabitur.
Figuram autem celi sphericam haberi nimirum quispiam dubitabit. Non enim soli sphere motus debetur circularis verum omni corpori quod a superficie plana circa axem immotum circumducta describitur, ut est columna rotunda, piramis rotunda, corpus spheroidale, et similia. Si itaque corpus celeste stellas circumducens kilindricum estimarit aliquis, non tolletur motus stellarum circularis. Verum cum sphere celestes sint multe sibi circumquaque involute et circa diversos axes moveantur, ut infra aperietur, siquis aliam quam sphericam celo primo figuram deputaverit aut spheris inferioribus, motum proprium abnegare cogetur aut corpora celestia scissionem pati fatebitur, que, cum sint inconvenientia, nemini recte sapienti admittenda sunt. Ad idem denique inconveniens redigemus adversarium si quam figuram angularem celo asscripserit.
Postremo rationibus directis propositum confirmabimus. Nature enim peccatum fugienti universis in rebus comoditas placet quam maxima. Celo igitur cuncta reliqua comprehensuro figuram impressit sphericam omnium capacissimam.
Ad velocitatem quoque motus que in hoc corpore reperitur maxima et regularissima, decuit eligere figuram sphericam. Sphera enim ad quamlibet positionis differenciam circa centrum suum mota nihil penitus habet resistencie similitudine partium superficiei spherice id efficiente. Nam unaqueque earum locum sibi vicine partis subintrat, nullo extrinseco corpore aut cedente aut resistente, quod profecto nullis alterius figure corporibus accidere constat. constat] corr. ex potest
Satis igitur ostendisse videmur celum esse sphericum et motum eius circularem.
⟨I.2⟩ 2. Terram esse rotundam.
Quod sensui videtur sphericum vocare solemus rotundum. In omni superficie licet considerare geminam divisionem, longitudinis videlicet et latitudinis. Longitudinem itaque in superficie terre intelligimus ab occidente ad orientem, latitudinem autem per transversum. Terram igitur esse rotundam secundum longitudinem ex eo convincitur quod stelle non in eodem tempore oriuntur et occiduntur oriuntur…occiduntur] i. m. neque ad meridianos perveniunt orientalibus et occidentalibus, sed illis quidem ante, istis autem posterius, quod eclipsate Lune deprehenditur inditio. Conferendo namque tempus unius eclipsis computatum secundum orientales ad tempus eiusdem eclipsis secundum occidentales numeratum, reperitur tempus orientalium maius tempore occidentalium in computo,