PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 5r

Facsimile

immo prorsus non erit equinoctium in orizonte obliquo aut ipsum erit Sole inequaliter a duobus tropicis distante. Orizon enim huiusmodi nullum circulorum quos motu diurno Solem describere aiunt in equa scindet, aut si forsitan quempiam bipercietur, bipercietur] i.e. ‘bipartietur’ non erit ille medius inter duos tropicos. Quo demum eveniet ut augmenta et decrementa dierum sicut non in temporibus equalibus accidunt, ita ita] itaque W neque alterno respectu invenientur. Volo dicere, si duo puncta equaliter ab equinoctii puncto remota signaverimus, non erit hic augmentum diei ad diem equinoctialem tantum quantum illic decrementum. Nihil autem horum accidentium comperimus. Terre igitur eum quem introduximus situm nemo nisi insanus deputabit. Item fines umbrarum quas notamus in superficiebus orizonti equedistantibus videntur describere lineas rectas Sole equaliter a duobus tropicis distante, quod haud accideret nisi terra sub equinoctiali circulo iaceret.

Si deinceps secundo loco terram constituas, fiet ut nullo orizonte celum in equas dividatur partes nisi eo cui axis mundi perpendiculariter insidet insidet] i.e. ‘incidet’ aut in cuius superficie est centrum mundi. Quare et hunc situm predicta inconveniencia comitabuntur, hoc quidem insuper adiecto quod stellarum magnitudines iudicio quidem sensus variari oporteat. Multivariam enim ab oculo distanciam afferet diversus stellarum supra orizontem situs.

Quod si tertio situ locatam opineris terram, commemorata omnia promiscue accident. Sed et eclipses eclipses] misspelled with cauda on the first e lunares non contingent semper in oppositione luminarium neque necessario venient lunares eclipses Sole et Luna secundum mundi diametrum oppositis. Cum itaque nihil horum appareat, nullus trium adductorum situum terram continebit. Reliquum igitur est ut in medio mundi resideat.

Possumus preterea idem directa argumentatione confirmare. Videmus enim gravia libere secundum mundi semidiametrum semidiametrum] corr. ex diametrum descendentia superficiei terre ad angulos equales incidere ubicumque fuerimus. Linea autem superficiei spherice secundum angulos equales occurrens per centrum eius continuata transibit. Omnes igitur quos mundus habet diametros diametros] corr. ex diiametros intra terram se secare patulum est. Punctus autem sectionis huiusmodi diametrorum centrum mundi necessario habetur. Quare centrum mundi intra terram reperiri, ideoque terram in medio mundi sitam esse liquebit.

⟨I.4⟩ 4. Terram respectu firmamenti puncti vicem habere.

Ubicunque enim existentibus nobis in superficie terre et considerantibus stellas in diversis locis, non videntur magnitudines neque earum inter se distantie variari. Unde et eas