notus, qui querebatur. Similiter si Luna eclipsabitur cum mora, sit M centrum Lune in principio totalis obscuracionis et N centrum eius in fine totalis obscurationis. Fiet iterum EM fere equalis EN, et uterque horum arcuum dicitur minuta more. Et erit AM aut AN excessus semidiametri umbre supra semidiametrum Lune, ideo notus. Et sic ex arcubus EA et AM modo predicto invenies quantitatem arcus EM. Verum si precisionem sequi placet, poteris ex scientia trianguli speralis EAG, cuius duo latera EA et AG et angulus E rectus nota sunt, invenire quantitatem arcus EG. Est enim proporcio sinus complementi AG ad sinum complementi GE sicut proportio sinus complementi EA ad sinum totum.
Quidam minuta casus et more, que que] i. m. per viam rectarum linearum invenerunt, definiciora sic reddunt. Sit ecliptica AB, in qua A centrum umbre. Agregatum ex semidiametris umbre et Lune sit AM, et via obliqua Lune BMZT. Sitque M centrum Lune Lune3] M add. sup. lin. in contactu umbre, Z centrum Lune in oppositione vera, et T centrum Lune in contactu umbre postquam liberata est eclipsi, AD orthogonalis super AB. Erit in oppositione vera latitudo Lune AZ. Ex minutis itaque casus prius inventis, dum duodecimam superadicies, addiscas argumentum latitudinis ad principium et finem eclipsis, scilicet minuta casus cum sua duodecima auferendo ab argumento latitudinis AZ et eidem addendo. Ex quibus habebis latitudines Lune ad principium et finem eclipsis. Ad principium sit AE, ad finem AD. Ex EA et AM propter rectum angulum E nota fiet EM; EM] et ex ME et EZ notis nota fiet EM add. but then del. et ex ME et EZ notis nota fiet ZM minuta casus a principio eclipsis ad veram oppositionem. Similiter ex TA et AD propter angulum D rectum nota fiet TD, ex qua et DZ nota erit ZT, scilicet minuta casus a vera oppositione ad finem eclipsis. Simili via de minutis more procedunt. Verum, ut superius ostensum est in antepremissa, parum utilitatis hoc affert. Si tamen utique precisionem amas, age opus secundum viam antepremisse ut arcum inter verum locum oppositionis et locum medii eclipsis cognoscas, et tunc invenies cuncta definitiora.
⟨VI.18⟩ 18. Tria tempora in eclipsi Lune particulari seu quinque in universali diffinire.
Si non habet moram, tria tempora reperies, scilicet principium, medium, et finem. Veram oppositionem ex dictis habes, que nihil vel parum a medio eclipsis differt. Si tamen differt et voles precisius definire medium, ipsum ex doctrina data in 15a huius cognosces. Arcum BD in figura eiusdem et et] corr. in quem cum sua duodecima divide per motum Lune in hora, vel ipsum solum per superationem Lune in hora divide; et exibit tempus inter veram oppositionem et medium eclipsis, ex quo cognosces medium eclipsis. Item minuta casus divide per superationem Lune in hora, et exibit tempus a principio ad medium, tantum quoque est a principio principio] we would expect ‘medio,’ but it is not in the witnesses ad finem. Si moram habet, habebit tempora 5, scilicet principium contactus umbre, principium totalis obscurationis, medium, finem totalis obscurationis, et finem eclipsis. Principium et finem reperies ut antea. Deinde divide minuta more per superationem Lune in hora, et exibit tempus quod est a principio totalis obscurationis