PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 78v

Facsimile

cursum in 27 gradibus 50 minutis Leonis. Quare longitudo vespertina a loco Solis medio fuit 21 gradus 40 minuta.

Huic vero longitudini vespertine non reperit Ptolemeus matutinalem comparem in scriptis antiquorum; elicuit tamen eam ex duabus aliis, quemadmodum in premissa factum est. In anno namque 75to Caldeorum quarto die Tisrim postremi, visus est Mercurius apud stellam orientalem que est supra lancem Libre meridionalem. Erat autem hec stella distans a Mercurio in latitudine quidem per cubitum et dimidium, et locus eius in 14 gradibus 10 minutis Librae. Fuitque consideratio hec in anno 512mo annorum Nabonassaris 9 diebus mensis Thoth transactis in matutino diei decimi, Sole secundum medium cursum in 5 gradibus 10 minutis Scorpii existente. Ideoque longitudo matutina a medio Solis fuit 21 gradus. Item in anno 67mo Caldeorum 5 diebus mensis Cheum primi transactis, videbatur Mercurius apud stellam orientalem et septentrionalem que est in fronte Scorpionis, cuius quidem tunc locus fuit secundum computacionem Ptolemei in 2 gradibus 20 minutis Scorpii. Sed hec consideratio fuit in anno Nabonassaris 504to 27 diebus mensis Thoth transactis in mane diei 28vi, Sole secundum cursum medium in 24 gradibus 50 minutis Scorpionis existente. Ideoque longitudo Mercurii matutina a medio loco Solis fuit 22 gradus et medietas. Habemus itaque duas longitudines matutinas: unam 21 graduum, Sole secundum cursum medium in 5 gradibus 10 minutis Scorpii; aliam 22 graduum et 30 minutorum, Sole secundum medium cursum in 24 gradibus 50 minutis Scorpionis existente. Querimus igitur quo in loco cursus medius Solis existat dum longitudo matutina sit 21 graduum et 40 minutorum, quod ita facimus. Differentia locorum Solis mediorum est 19 gradus 40 minuta. Differentia autem longitudinum matutinalium dictarum est 1 gradus 30 minuta, sed differentia prime longitudinis matutinalis et eius cuius locus queritur est 40 minuta. Sumatur ergo de 19 gradibus 40 minutis pars proporcionalis secundum proportionem 40 minutorum ad unum gradum 30 minuta; et ipsa est 8 gradus 45 minuta fere. Pro quibus, quia modicum interest, sumpsit Ptolemeus 9 gradus, quibus adiectis ad locum Solis medium prime longitudinis, exibunt 14 gradibus 10 minutis Scorpii.

Sole igitur secundum medium cursum in 14 gradibus 10 minutis Scorpionis existente, fit longitudo matutina maxima 21 gradus 40 minuta, que est compar longitudini vespertine quae fit Sole secundum cursum medium in 27 gradibus 50 minutis Leonis existente. Inter harum longitudinum longitudinum] media loca add. i. m. distantia est 76 gradus 20 minuta. Ideo punctus medius inter ea est 6 gradu Librae. Hoc igitur tempore linea longitudinis longioris et propioris ecentrici Mercurii transivit per sextum gradum Arietis atque sextum Libre. Sed tempore Ptolemei reperta fuit in 10 gradu Arietis et Libre. Non dubium ergo quin tempore medio, quod est 400 annorum, ad 4 gradus mota sit, et tantumdem sententia quidem Ptolemei stellas fixas moveri, constat. Quare per hec et similia in ceteris stellis errantibus inditia, inditia] indicia W estimare cogimur quod longitudines longiores et propiores ad motum stellarum fixarum colligantiam habeant.

⟨IX.14⟩ 14. Qua Qua] corr. ex quia in parte orbis signorum longitudo Mercurii longior sit experiri.

Due considerationes Ptolemei