PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 96v

Facsimile

ES et angulum EST, quo sublato ex angulo EBT relinquetur angulus BES quesitus. Et in habitudine tertia per omnia similiter agemus donec angulum GES reperiemus.

Sed ne sermone longiore obtundaris, his angulis aut eorum arcubus utaris sicut in Iove et Marte fecisti, tociens repetendo hoc opus quotiens oportunum fuerit. Invenit autem Ptolemeus, dum poneret semidiametrum ecentrici 60 partium, distantiam inter centrum mundi et centrum equantis 6 partium et 50 minutorum. Centrum autem deferentis epiciclum medium itidem posuit ut in aliis inter centrum mundi et centrum equantis.

⟨XI.13⟩ 13. Arcus a stella in duobus temporum intervallis vero cursu descriptos ex eis que conclusa sunt reperire. Unde liquidum erit ecentricitatem cum ceteris rebus bene inventas esse.

Nisi tres ille habitudines Saturni aliter quam in Iove cecidissent, ad superiora te remitterem. Oculis itaque tuis figuras tres obieci quemadmodum trina compellit observacio. Accipe ergo primam, in qua circulus LM delator epicicli estimetur super centro D, in cuius diametro LDM punctus L sit aux, Z vero centrum motus equalis, et E centrum mundi. Sitque A punctus prime habitudinis, ductis lineis EA, DA, et ZA, duabusque perpendicularibus DH et ET. Ex processu autem precedentis LZA angulus fit notus, et ideo proporciones linearum DH, HZ, TH, et ET ad lineam DZ cognite erunt. Omnes igitur ille linee respectu semidiametri ecentrici note erunt. Ex lineis autem DA et AH AH‌1] we would expect ‘DH,’ but it is not in the witnesses cognoscetur AH, cui adiecta TH nota veniet tota AT; propter quam deinde et lineam ET innotescet linea EA. Et ideo angulus EAT notus erit, quo dempto ex angulo LZA prius noto relinquetur angulus LEA notus, qui est distantia vera prime habitudinis ab auge ecentrici. In secunda vero habitudine omnino similibus mediis angulus BEL notus erit, distantia scilicet habitudinis secunde ab auge. Hos itaque duos angulos si coniunctos videbis equales arcui quem stella vero cursu in primo intervallo temporis descripsit, recte stat. Deinde pro habitudine tertia non dissimiliter angulus GEL notus erit, a quo quidem angulo GEL angulum BEL demas. Et residuum si fuerit equale arcui quem stella per motum verum in secundo temporis intervallo descripsit, iam certum est omnia bene inventa esse quandoquidem cum consideracionibus plane concordant.

⟨XI.14⟩ 14. Saturnus denique in orbe signorum augi sue locum astronomo scitum desiderat.

Quia uniuscuiusque trium habitudinum ab auge distantiam precedens elicuit, et cuiuslibet earum locus in orbe signorum per considerationem patuit, erit et locus augis facillime cognitus. Ptolemeus enim distantiam tertie habitudinis ab auge numeravit 51 gradus 14 minuta. Erat autem locus huius tertie habitudinis verus in 14 gradibus et 14 minutis Capricorni. Quare contra signorum consequentiam a 14to minuto 15ti gradus Capricorni si numeraverimus 51 gradus et 14 minuta, ad finem