Adriani, 26 diebus mensis Tobi Tobi] corr. ex Tybi quinti scilicet transactis, in nocte, hora videlicet una post medium noctis completa. Tunc enim stella videbatur in 21 partibus Geminorum; unde etiam verus locus centri epicicli ibidem fuerat. Secunda fuit in anno 19no Adriani sexto die mensis Formuthe transacto ante medietatem noctis tribus horis equalibus, et videbatur stella in 28 gradibus et 50 minutis Leonis. Tertiam considerationem fecit ille philosophus clarissimus in anno secundo Antonini, Antonini] perhaps corr. ex Antonii V2 die duodecimo mensis Athica undecimi scilicet transacto, ante medietatem noctis duabus horis equalibus, et apparuit stella Martis in 2 gradibus et 33 minutis Sagittarii. Intervallum autem temporis quod prime et secunde consideracionibus intercidit fuit quatuor anni Egiptii, 69 dies, et 20 hore equales. Tempus vero inter secundam et tertiam fuit quatuor anni Egiptii, 96 dies, et una hora equalis. In primo autem temporis intervallo motus medius longitudinis Martis fuit 81 partes sive gradus et 44 minuta; in secundo 95 partes et 28 minuta. Motus autem longitudinis verus intervalli primi erat 67 partes et 50 minuta; intervalli autem secundi 93 partes et 44 minuta. Illis recitatis principio supponamus illud quod etiam in Luna exercuimus quodque circa principium noni premisimus, computando motus omnes in superficie ecliptice tametsi mobilia ipsa non semper in ecliptica sint quoniam error circulorum reliquorum super eclipticam inclinatione proveniens aut nullus accidit aut modicissimus. Ad illud nos invitat ipsa facilitas operacionum.
Describantur igitur in superfitie superfitie] i.e. ‘superficie’ ecliptice tres circuli equales, ecentricus quidem delator epicicli ABG super centro D, circulus equans EZH super centro T, et circulus KLM super centro N, quod sit centrum mundi. Hec tria centra sint in recta linea una SQFC, et sit linea NT divisa per medium in puncto D, quemadmodum circa principium noni institutum est. In ecentrico autem epicicli delatore sint tria puncta A, B, G tria loca centri epicicli in dictis tribus observationibus represententia, represententia] representancia W que quidem puncta cum centro T motus equalis continuabimus lineis TAE, TBZ, et THG. Itemque producemus lineas NKA, NLB, et NGM. Erit itaque arcus EZ circuli equantis quem descripsit centrum epicicli in primo temporis intervallo, ZH vero arcus quem descripsit in secundo intervallo, quorum uterque notus venit propter tempora intervallorum nota. Similiter arcus KL quem descripsit linea veri motus epicicli in primo intervallo notus est; et arcus LM notus quem in secundo intervallo peragravit. Si igitur arcui EZ equantis arcus KL subtenderetur et arcui ZH arcus LM responderet, non oporteret posuisse ad fortunam, ut sic loquar, punctum D medium inter N et D, neque aliter quam superius in Luna iuxta viam ecentrici prime diversitatis operaremur. Sed arcus KL notus subtenditur arcui AB ignoto, et arcus LM notus arcui BG ignoto respondet. Oporteret autem hos et illos fuisse notos. Quod si duxerimus lineas NE, NZ, et NY secantes circulum KLM in punctis R, O, Y, arcui EZ noto subtendetur arcus RO ignotus, sed et arcui ZH noto arcus OY respondebit ignotus. Oportuit autem binos esse notos ad hoc ut faciliter et precise propositum eniteremur. Hoc autem esse