PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 55v

Facsimile

tudinis in mense fiat minimus et minimum addat super arcum circuli declivis inter duos terminos eclipsis solaris contentam, contentam] corr. in contentum et ut sint coniunctiones ille in horis et locis quibus maxime fiunt diversitates aspectus. Quia itaque in uno mense equali medius motus luminarium est 29 gradus 6 minuta et argumentum Lune 25 gradus 49 minuta, sit ut longitudo longior Solis per equa hunc arcum medii Solis dividat et longitudo propior Lune argumentum Lune etiam per equa dividat. Fiet ut equatio Solis hinc inde sumpta minuet ex medio Solis unum gradum et 8 minuta, et argumentum Lune addet 2 gradus 28 minuta. Equaciones autem ille coniuncte faciunt 3 gradus 36 minuta. Huius duodecima pars, scilicet 18 minuta, si addita equationi Solis fuerit, producitur gradus unus minuta 26, scilicet differentia qua verus Solis in minimo mense deficit a medio motu Solis in mense equali. Sed tantum etiam fere differt argumentum latitudinis verum in minimo mense ab argumento latitudinis medio in mense equali. Argumentum autem latitudinis medium in mense equali est 30 gradus 40 minuta, ideoque cursus verus latitudinis in mense minimo est 29 gradus 14 minuta. Ponamus autem ut hunc nodus per equa dividat. Habebit unusquisque terminorum suorum latitudinem unius gradus, 16 minutorum, et medii fere, que duplicata facit 2 gradus 33 minuta fere, scilicet latitudinem argumenti 29 graduum 14 minutorum secundum proportionem sepe dictam. Agregatum autem semidiametrorum luminarium Luna in longitudine propiori existente est 33 minuta, que ablata a gradu uno et 16 minutis et medio relinquunt 43 minuta, que ab utraque parte sumpta nodi, id est bis sumpta, faciunt unum gradum 27 minuta fere. Non est igitur possibile ut Sol bis eclipsetur in mense uno nisi ut Luna nullam habeat diversitatem aspectus in latitudine in una coniunctionum et in altera diversitatem aspectus habeat maiorem gradu uno et 27 minutis, aut sit ei in utraque coniunctione diversitas aspectus in eandem partem et differentia ipsarum maior gradu uno et 27 minutis, aut sit ei in utraque coniunctione diversitas aspectus in partes contrarias et agregatum ipsarum sit maius gradu uno et 27 minutis. Oportet enim in eclipsibus ut latitudo visa in utraque coniunctione sit minor agregato semidiametrorum, quod fieri non potest in his coniunctionibus nisi conditiones iam dicte serventur. Est etiam opus ut latitudo vera Lune in prima cum latitudine vera Lune in secunda simul perficiant 2 gradus et 33 minuta, que est latitudo veri argumenti latitudinis in mense minori.

Verum non est locus in terra in quo diversitas aspectus Lune ad Solem in latitudine sit maior gradu uno et 27 minutis, nec est locus in quo in utraque coniunctione differentia diversitatum aspectus in latitudine in eandem partem sit maior uno gradu et 27 minutis. Si igitur debet uno mense bis eclipsari Sol, oportet ut diversitas aspectus in utraque coniunctione sit in partes contrarias et agregatum earum sit uno gradu maius et 27 minutis. Sub equinoctiali autem maxima diversitas aspectus in latitudinem latitudinem] latitudine W non est maior 25 minutis in quamcumque partem; neque in aliquo septem climatum versus septentrionem procedendo, diversitas aspectus in latitudine maior est gradu uno. Quare non est possibile ut uni plage terre Sol