Sed vix absolutis sex libris quasi in medio cursu, heu memoriam quoque eius rei lugubrem atque acerbam, immatura morte nobis indignissime rapitur. Verum paulo antequam e vita discederet cum in manibus et gremio moribundum tenerem, vale inquit, ‘mi Iohannes, vale. Et si quid apud te pii preceptoris memoria poterit, opus Ptolomei Ptolomei] corr. in Ptolemei quod ego imperfectum relinquo absolve. Hoc tibi ex testamento lego ut etiam vita defunctus, defunctus] corr. ex functus parte tamen mei meliore superstite, Bessarionis nostri optimi ac gratissimi principis desiderio satisfaciam.’
Grande profecto opus et meis impar viribus moriens preceptor humeris nostris nostris] del. imposuit, et quod subire temerarii foret, recusare vero ingrati ac pene sacrilegi. Sed fluctuanti mihi tu, prestantissime pater Bessarion, confirmasti animum, et ut tantum opus prosequerer tuo numine compulisti. Absolvi igitur opus a preceptore inceptum, idque tuo sacratissimo nomini dedicavi ut inter ceteros bibliothece tue libros colloces atque custodias. Ad quem enim digniorem vel principem vel patronum bonarum artium monimenta confugiant quam ad te, qui ut ut] om. W es doctrina et omni virtutum genere prestantissimus ita optimos quosque codices diligentissime indagaris? Summo studio comparas atque custodis ut nemo sit meo iudicio hodie te locupletior in hoc preclarissimo genere supellectilis. Quo fit ut divino quodam consilio factum censeam ut in communi Grecie pernicie pernicie] provincie W tu Rome feliciter vixeris, quo naufragantes librorum Grecorum reliquias et mox peritura tot doctissimorum virorum volumina conservares. Notum omnibus est quantum studii ac diligentie in ea re posueris, quos labores, quos sumptus sustuleris, nihil perniciosius accidere posse existimans quam si cum patria eciam libri periissent.
Tanto igitur tamque tamque] perhaps corr. in tam que pretioso librorum acervo hoc quoque epitoma nostrum adiungere pro tua mansuetudine dignaberis ut te auctore te principe optimarum artium studiosis commune fiat, qui, si quid forte difficultatis in primordiis offenderint, legant libellos duos quos de triangulis edidimus, et sic reliqua, nisi nos opinio fallit, facile superabunt.