PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 95r

Facsimile

equalis est SN. Sic tota BS est cognita respectu semidiametri ecentrici DB cum BT et DE respectu eiusdem note sint. Trianguli igitur BDS rectanguli duo latera nota sunt, quare omnes eius anguli dati cum reliquo latere. Eritque ex hoc totus angulus ADB cognitus. Unde ZK et KD respectu DZ et semidiametri ecentrici note erunt. Relinquetur igitur BK nota, ex qua et linea ZK patefiet linea ZB cum angulo ZBK. Sic duo anguli ZDB et ZBD noti sunt, et ideo angulus AZB extrinsecus dabitur notus, qui quidem est distantia media epicicli ab auge. Sed erat notus angulus AEL distantiae medie Solis ab auge ecentrici Iovis. Hii duo anguli ex supra declaratis equantur angulo BHT. BHT] we would expect ‘HBT,’ but it is not in the witnesses Est enim punctus H aux media epicicli. Quare angulus HBT cognitus et arcus HT scitus.

Conclusimus itaque distantiam planete secundum cursum medium longitudinis ab auge ecentrici. Est autem locus augis cognitus, quare et medius locus planete datus. In sexta autem huius simile docuimus. Patebit itaque differentia duorum locorum, si que sit. Quod si medius motus per tabulas extractus huic differentie equalis fuerit, bonas credemus esse tabulas. Si vero non, excessum dividemus in dies omnes qui inter duas sunt considerationes, et quod exibit addemus motui unius diei ex tabulis accepto si addendum fuerit, aut minuemus si minuendum. Et proveniet motus unius diei correctus, ex quo denique novas tabulas fabricabimus, quemadmodum in ceteris actum est. Similiter poterimus emendare motum medium diversitatis, verumtamen cum motus diversitatis medius a motibus mediis Solis et alicuius trium superiorum dependeat, satis erit emendasse medium longitudinis motum.

⟨XI.9⟩ 9. Ad tempus statutum medio motui Iovis in longitudine radicem firmare.

Ex premissa habes medium motum Iovis ad certum tempus. Accipe itaque ex tabulis iam innovatis medium motum correspondentem differentie duorum temporum, illius scilicet ad quod medium motum ex precedenti elicuisti et alterius cui radicem adaptare instituis. Hunc itaque motum deme ab eo quem ex consideratione elicuisti si ad tempus preteritum radicem cupis, aut adde eidem si ad tempus futurum. Et habebis radicem cupitam. Radicem autem medii motus diversitatis dabunt due radices, medii motus Solis scilicet et medii motus planete postquam alter ex altero subtrahetur.

⟨XI.10⟩ 10. In diversitate motuum Saturni tandem racionabiliter speculari.

Principio locum augis comperisse studebimus quoniam preter eum, qui ianua rebus ceteris est, sicut neque in Marte et Iove, nihil unquam in Saturno efficiemus. Ex tribus itaque consideracionibus qua in parte zodiaci eius aux fuerit docebimur, quarum primam Ptolemeus fecit in anno undecimo Adriani. Dum enim in duabus noctibus sese sequentibus ad Saturnum inspiceret, repperit eum