PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 117v

Facsimile

in eo loco constitutum sero oriri non posse. Ipse enim tantum evadere non potest solares radios ut lumine suo visum moveat. Et si illud Mercurio maxime a Sole remoto non potest accidere, multo minus accidet ei a Sole minus distanti. Pro ortu autem matutino prorsus agamus similiter. Ptolemeus itaque Mercurio in principio Scorpionis existenti numeravit arcum apparitionis sue 22 graduum fere; hoc est Mercurium in eo loco appariturum distare oportuit a Sole per 22 gradus. Verum plurima quam ibi a Sole potest habere elongatio 20 gradus et 52 minuta complectitur. Non potest igitur Mercurius apparitionis sue terminum attingere. In principio denique Tauri apparitionis sue matutine arcum extraxit 22 graduum et 16 minutorum; maxima⟨m⟩ maximam] the witnesses lack the final ‘m’ autem a a] sup. lin. Sole in eo situ elongationem 22 graduum et 13 minutorum, que quoniam termino apparitionis matutine minor extat, Mercurium, ut visui appareat, solares non sinit evadere radios. Cessabit igitur in nobis vulgaris admiratio. Nam Veneri sero occidenti nunc subitum ferme accidere ortum, nunc vero tardum, Mercurium denique olim et sero et mane oriri, alias autem prorsus non videri tametsi plurimum a Sole distiterit, ratio convincit, quod postremo hoc in theoreumate explorare et cepto labori modum statuere decrevimus.

Finis terciidecimi.