PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 50v

Facsimile

Sextus incipit.

⟨VI.1⟩ Quo pacto tempus et locus medie coniunctionis luminarium reperiatur.

Exemplum Ptolemei quo primam mediam coniunctionem in annis Nabonassaris extraxit. Ex eis que premissa sunt in superioribus libris, habuit quod in meridie primi diei mensis Tuz quo fuit principium annorum Nabonassaris, locus Solis medius fuit 45 minuta principii Piscium; media elongatio Lune a Sole 70 gradus 37 minuta. Argumentum Solis, quod vocavit medii loci Solis ab auge circuli sui distantiam, fuit 265 gradus 15 minuta; argumentum medium Lune 268 gradus 49 minuta. Et distantia medii loci Lune a puncto circuli declivis maxime septentrionali, quam vocamus argumentum latitudinis Lune ⟨medium⟩, fuit 354 gradus 15 minuta. Divisit igitur elongationem mediam Lune a Sole per elongationem huiusmodi que fit in uno die, et prodierunt 5 dies, 47 minuta, et 33 secunda unius diei. Fuit igitur ante meridiem primi diei mensis Tuz per 5 dies et sua minuta proxima que precessit media luminarium coniunctio. Sed mensis lunaris, hoc est tempus ab una coniunctione media ad proximam, habuit 29 dies, 31 minuta, et 50 secunda unius diei. Igitur a meridie primi diei mensis Tuz per 23 dies, 44 minuta, et 17 secunda unius diei fuit proxima sequens media luminarium coniunctio. Oportuit itaque eam fuisse 24ta die mensis Tuz post meridiem minutis 44 et 17 secundis. Preterea addidit radicibus prefatis medios motus Solis, argumentum Lune, et argumenti latitudinis Lune in diebus 23, minutis 44, et 17 secundis, et exibant in predicta media coniunctione locus medius luminarium 24 gradus, 8 minuta, 50 secunda Piscium; argumentum Solis 288 gradus, 38 minuta, 50 secunda; argumentum Lune medium 218 gradus, 57 minuta, 15 secunda; argumentum latitudinis Lune medium a puncto maxime septentrionali computando 308, 17, 21. Ad similitudinem huius exempli in ceteris agas.

⟨VI.2⟩ 2. De tabulis coniunctionum et oppositionum luminarium disserere.

Fabricavit Ptolemeus tabulas deservientes huic negotio super meridianum Alexandrie et ad annos principii Nabonassaris. In differentia prima posuit annos collectos et currentes per 25 ita ut in prima linea poneret annum primum Nabonassaris et in directo eius tempus prime coniunctionis medie, scilicet dies mensis Tuz 24, minuta 44, 17 secunda. Item argumenta Solis et Lune et latitudinis Lune media, que in premissa reperta fuerunt. In secunda vero linea posuit annum 26tum Nabonassaris et in directo huius numeri tempus, scilicet dies et minuta mensis Tuz quo fuit coniunctio prima media, et argumenta Solis et Lune et latitudinis Lune hoc ingenio. Consideravit quod in omnibus 25 annis Egiptiis in tempore anticiparentur coniunctiones medie in 2 minutis, 47 secundis, et 5 tertiis diei; ideo per huius numeri subtractionem perfecit aream temporis prime coniunctionis usque ad 1101mum annum Nabonassaris. In hoc vero tempore motus Solis medius ultra integras revolutiones fuit 353 gradus, 52 minuta, 34 secunda, 13 tertia; argumentum Lune medium 57 gradus, 21 minuta, 44 secunda, unum tertium; et argumentum medium latitudinis Lune 117 gradus, 12 minuta,