PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 106r

Facsimile

maximam Mercurii sive matutinam longitudinem sive vespertinam.

Nunc ad rem ipsam feliciter properemus, que ut intellectu iocundior habeatur, exemplari utar sermone. Doceri vellem, Mercurio secundum verum sui cursum in principio Arietis constituto, quanta possit esse ipsius maxima a vero loco Solis longitudo, sive matutinam malim sive vespertinam. Pono ad fortunam, ex racionabili estimacione tamen, medium locum Solis sive Mercurii talem ut expleto opere cuius nunc nunc memini, locus verus Mercurii cadat in principium Arietis aut prope. Si igitur verus Mercurii locus ad principium Arietis pertinget, certus ero quod Mercurio in principio Arietis constituto tanta potest accidere maxima a Sole longitudo quantum opus ipsum docuit. Si autem locus Mercurii verus citra principium Arietis ceciderit, intelligo zodiacum BAC, in quo punctus A sit principium Arietis et punctus B sit Mercurii locus verus. Eligo denique alium Solis locum medium ita ut verus locus Mercurii in maxima longitudine existentis cogatur cadere ultra principium Arietis, ut videlicet in figura cadat in punctum C. Habebo itaque duas longitudines Mercurii maximas, quarum una Mercurio in puncto B existenti accidit, altera vero in puncto C, per quas inveniam longitudinem eius maximam ad punctum A hoc ingenio. De excessu duarum longitudinum in duobus locis B et C Mercurio accidentium, accipio partem proporcionalem secundum proporcionem arcus AB noti ad totum arcum BC notum. Hanc autem partem proporcionalem addam longitudini maxime ad punctum B contingenti si si‌1] corr. ex sic reliqua maior fuerit, aut minuam ab ea si reliqua minor fuerit. Et habebo longitudinem a loco Solis vero maximam que accidit Mercurio in principio Arietis existenti, quod intendebam.

Non aliter ad cetera zodiaci loca operaberis. operaberis] corr. ex opperaberis Igitur quo simplici conatu rerum mediarum egestare egestare] corr. in egestate proficiscendi non est potestas, geminis nisibus pertingere non tua te deterreat socordia.

Finis duodecimi.

⟨XIII⟩ ⟨Liber XIII⟩