PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 28v

Facsimile

in pluribus tamen diebus hec diversitas collecta quantitatem de qua curandum est efficit, ut patebit.

⟨III.23⟩ 23. Causa inequalitatis dierum propter diversitatem motus Solis proveniens ab altera longitudinum mediarum incipit et ad oppositam finit, plurimumque differentie ex hoc collecte duplum est maxime diversitatis motuum equalis et differentis in Sole.

Ideo incipit ab alterutra longitudinum mediarum quod ibi motus apparens motui medio adequatur ad diem unam. Procedendo autem per medietatem orbis signorum superiorem, in qua est longitudo longior ecentrici, patet medium motum differente maiorem esse in duplo anguli maxime diversitatis. Sed procedendo per medietatem inferiorem, in qua est longitudo propior, medius motus minor est apparente seu diverso in duplo eiusdem anguli. Sed duplum huius anguli Ptolemeus reperit 4 gradus et 45 minuta. Per superiorem itaque medietatem motus diversus minuit a medio 4 partes et tres quartas unius; per inferiorem vero addit tantumdem. Quod igitur per ambas medietates procedendo de additione et diminutione consurgit simul est gradus 9 et medius. Tantum dies differentes maiores addunt super dies differentes minores propter hanc quidem causam.

⟨III.24⟩ 24. Quo loco causa inequalitatis dierum propter inequalitatem ascensionum aput orizontem obliquum proveniens incipiat vel desinat quantaque sit differentia tota ex hoc collecta ostendere.

Locus ille secundum varietatem orizontium varius est; in omni tamen regione ante tropicum estivalem et post tropicum hiemalem deprehenditur. Ibi enim est inceptionis principium ubi unus gradus ecliptice cum uno gradu equinoctialis oritur. Id igitur per tabulam ascensionum obliquarum orizontis tui deprehendes. Vide itaque quanta sit portio portio] corr. ex proportio ecliptice inter hec duo loca et quanta sit huius portionis obliqua ascensio. Harum differentia est ea quam queris. Quantum autem ex hac causa sola dies mediocres addunt super differentes per portionem ecliptice in qua est Aries tantum differentes addunt super mediocres per reliquam portionem ecliptice. Ex hoc constat quod dies differentes maiores addunt super dies differentes minores duplum collecte differentie quantum provenit ratione huius cause. Palam etiam quod differentia sic inventa augmentum diei solsticialis super diem equinoctialis excedit propterea quod locorum in quibus inequalitatis huius est inceptio et finis, unus est ante tropicum estivum, alius post tropicum hiemalem. Propterea itaque quod hec causa varia sit secundum orizontum orizontum] perhaps corr. ex orizontem varietatem, sed causa diversitatis dierum que est propter inequalitatem ascensionum rectarum que fiunt respectu circuli meridiei est una in omni regione,