PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 64r

Facsimile

sive tribus horis equalibus et octava unius Sole in medio Scorpii postquam orta est Luna, vidit Azimech contingere latus Lune septentrionale. Licet autem scripserit fuisse post noctis medium tribus horis temporalibus et medietate, oportuit tamen id fuisse duabus horis et medietate equalibus post noctis medium secundum tempus differens, sed secundum tempus mediocre duabus horis equalibus tantum quod tunc celum mediaret 22 gradus et medietas Geminorum et ascenderent partes Virginis circa Azimech. Locus igitur Lune secundum veritatem fuit 21 gradus 30 minuta Virginis, et latitudo eius ad meridiem 2 gradus et medius. Sed locus visus fuit 22 gradus et medietas, et latitudo 2 gradus et quarta. Quare locus Azimech habuit latitudinem duorum graduum ad meridiem et fuit tunc in 22 gradu et medietate Virginis. In 12 itaque annis qui fuerant inter has considerationes, mota est Azimech per sextam partem gradus; quare in sextuplo huius temporis, scilicet 72 annis, moveretur stella per gradum unum. Sed quia tempus illud breve fuit, non erit ei standum.

Mileus autem geometra geometra] geometer W Romae in anno primo Traiani, scilicet anno Nabonassaris 845to, transacto die 15 mensis Mesir in nocte quam sequitur dies 16mus post medietatem noctis quatuor horis temporalibus considerare volens Azimech intellexit eam a Luna coopertam. Nam in fine hore undecime, scilicet 5 horis temporalibus post medium noctis, Luna videbatur iam post se reliquisse Azimech per quantitatem minorem diametro Lune in equedistantia a duobus cornibus eius. Fuit autem hec visibilis coniunctio respectu meridiani Romanorum quinque horis equalibus post medium noctis quoniam Sol fuit in 20 gradibus Capricorni; in Alexandria vero sex horis equalibus et tertia hore secundum tempus differens et secundum tempus mediocre sex horis et quarta hore aut plus parum. Tunc autem Luna vero cursu fuit in 25 gradibus, medietate, et quarta Virginis habens latitudinem meridianam unius gradus et tertie partis unius. Secundum aspectum apparuit in 26 gradibus et quarta Virginis; in latitudine itidem meridiana 2 graduum quoniam in celi medio quartus gradus Libre extitit. Locus itaque Azimech in 26 gradibus et quarta unius gradus Virginis fuisse concluditur. Mansit itaque latitudo stelle huius invariata. Verum in annis Egiptiis 391 qui fuerunt inter hanc Milei observationem et Timocharidis eam, que fuit in anno Nabonassaris 454to, mota est stella tribus gradibus et 55 minutis. Similiter in 379 annis qui fuerunt inter hanc et Thimocharidis sequentem, scilicet in anno 466to Nabonassaris, considerationem, stella transivit tres gradus et 45 minuta. Unde in 100 annis mota fere per unum gradum estimabitur.

Amplius in anno 36to Kalippi revolucionis prime consideravit in Alexandria Timocharis Lunam fere contingere secundum limbum eius septentrionalem unam ex tribus stellis que ceteris septentrionalior est in fronte Scorpionis. Hec autem consideratio fuit in anno a principio regni Nabonassaris 454to 16 die mensis Baba transacto in nocte quam sequitur dies 17mus tribus horis temporalibus post medium noctis, equalibus vero tribus et duabus