PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 44v

Facsimile

Lune atque ecentricitatis ad semidiametrum terre ex dicta observatione inferre.

Sint in hora dicte observationis ecentricus ABG super diametro AG eunte per centrum ecentrici D, centrum mundi E, et punctum oppositum Z; item epiciclus HL super centro B ita ut angulus AEB sit duplum longitudinis medie inter Solem et Lunam, scilicet 156 gradus 26 minuta. Et locus Lune in epiciclo sit L. Ductis lineis ut in figura vides, oppositum augis epicicli medie sit K, vere sit T. Ideo cum in observatione dicta argumentum medium Lune fuerit 262 gradus 20 minuta, fiet arcus KL 82 gradus 20 minuta. Cum igitur angulus AEB sit notus, nota erit proporcio ED ad DM et ME. Sed iam nota fuit BD ad DE proportio, ideo proportio BD ad DM et ME nota. Ex duabus autem BD et DM nota fiet BM; hinc ex BN et NZ nota fiet BZ, ergo angulus ZBN notus, et est arcus TK, quem reperit Ptolemeus 7 gradus 40 minuta. Sed iam fuit KL 82 gradus 20 minuta, ideoque fuit TL arcus 90 graduum, sic angulus EBL rectus. rectus] corr. ex et sic de aliis V2; et sic de aliis W Linea vero BD fuit 49 partes 41 minuta dum BL erat 5 partes et 15 minuta. Et in eisdem fuit EB 40 partes 4 minuta. Sic ex EB et BL invenit EL 40 partium 25 minutorum. Sed iam ostensum in premissa quod EL fuit 39 partium 45 minutorum qualium semidiameter terre est una. Igitur ex dicta linearum proportione fiet DB talium 48 partium et 51 minutorum, BL talium 5 partium 10 minutorum, DE talium 10 partium 9 minutorum, que querebantur. Ideoque EA talium est 59 partium fere, et EG talium 38 partium 43 minutorum.

Ex his modo facile cognoscentur distantie Lune a centro terre in partibus quibus semidiameter terre est pars una in horis applicationum Solis et Lune, similiter in quadraturis eorum. Suadeo tamen in hoc opere ut lineas iam dictas, scilicet AE, ED, DB, BL, in his numeris teneas, scilicet AE 60,000, ED 10,317, DB vel DA 49,683, BL 5250, et in his agas propter vitare fractionum multitudinem, donec in illis quantitatibus reperias EL. Manebitque quadratum DA semper idem, scilicet 2,468,400,489. Inventa EL in eisdem invenies etiam EL in partibus quibus EA est 59, et factum erit.

⟨V.18⟩ 18. Quantitates diametrorum Solis et Lune visualium et etiam umbre in loco transitus Lune maxime remoto declarare.

Quia neque per instrumenta aquarum aquarum] corr. ex aliquarum nec per elevationes circuli equinoctialis illud satis precise reperiri potest, elegit ad hoc duas eclipses lunares, quarum prima fuit in 127mo annorum Nabonassaris 27mo die mensis Athuz Egiptiorum. Fuitque tempus a principio annorum Nabonassaris 126 anni, 86 dies, 17 hore temporis differentis, sed equalis 16 hore, medietas et quarta unius; locus Lune medius 25 gradibus 22 minutis Libre; verus 27 gradibus 5 minutis Libre; argumentum Lune 340 gradus 5 minuta; et longitudo Lune ab uno nodorum 9 gradus, tertia unius, igitur latitudo Lune septentrionalis fuit 48 minuta et medietas unius. Et fuit eclipsatum de diametro Lune quarta fere a parte meridiei. Secunda fuit annis Nabonassaris 224, diebus 196, horis 10, et sexta unius temporis differentis, sed equalis horis 9 et medietate et tertia, Sole in