intendebatur.
Verum hic et in sequentibus caute aspiciendum est qualiter stella cuius locus queritur ad reliquas se habeat. Nam si secundum quantitatem arcus AC super polo B descripseris circumferentiam itemque super polo C secundum quantitatem AB, videbis sectionem earum in K puncto. Posita igitur stella in K, idem per omnia erit opus ad utramque stellarum A et K, que tamen in diversis locis statuuntur. Notandum igitur erit an stella cuius locus investigatur alteram duarum reliquarum secundum successionem signorum sequatur, an contra, quod quidem distantie ipse satis edocebunt. Si namque A ad B et C distancias habuerit equales, locus ipsius in ecliptica inter B et C precise medius erit. Si vero inequales a puncto medio recedet, locus eius versus eam stellam a qua minus distat. Hoc quoque pacto in sequentibus te expedies.
⟨VII.9⟩ 9. Distanciis trium stellarum inter se notis quarum in ecliptica una locum habet notum, altera vero duarum extra eclipticam existentium longitudinem cum latitudine cognitas habet, terciam quantum ab Arietis inicio atque ab ecliptica distet inquirere.
Sit arcus ecliptice GL, in quo punctus C stellam cuius notus est locus significet, B vero stellam extra eclipticam existentem cuius quidem in ecliptica locus cognitus est cum eius latitudine. Et sit A stella cuius locum querimus. Continuatis tribus punctis A, B, et C per arcus circulorum magnorum AB, AC, et BC, producantur a polo ecliptice Z due quarte circumferentiarum per duo puncta A A] corr. ex †…† et B, que sint ZAL ZBG. Quia itaque triangulus ABC tria nota habet latera, erit eius angulus ABC ex scientia triangulorum spheralium cognitus. Sed et trianguli BGC latus BC cum latere BG nota sunt et angulus G rectus. Fit igitur angulus CBG notus; et ideo totus angulus ABG cognitus, eique coniunctus ABZ inventus. Habes ergo triangulum ABZ cuius angulus ABZ notus est et duo latera eius AB et BZ nota. Unde arcus AZ erit cognitus, quare et complementum eius datum, arcus scilicet AL, qui est latitudo stelle quesita. Sed et propter idem quod premissum est, erit etiam angulus AZB notus, cuius quantitatem determinat determinat] corr. ex determinant arcus GL, qui propter hoc cognitus erit. Cum autem locus stelle B in ecliptica sciatur, erit et locus stelle A in ecliptica scitus, qui querebatur. Quamvis autem varie possint accidere stellarum habitudines quarum queque suam poscit figurationem, hac tamen unica si te exercueris, scientiam triangulorum spheralium consulendo propositum quodcumque ad nutum exequeris.
⟨VII.10⟩ 10. Tres stellae fixe notas inter se distantias si habuerint et duabus earum quibuslibet longitudines latitudinesque scitas habentibus, relique longitudo cum latitudine non ignorabitur.
Sit arcus ecliptice GLM, punctus B loco stelle cuius longitudo nota supponitur atque latitudo, C reliqua stella sicut precedens nota, A vero cuius locus queritur. Concluso triangulo ABC ductis arcubus AB, AC, et BC, demittantur a polo zodicaci Z tres quarte