iunctione distabit a nodo 20 gradibus et medio fere.
Sed dum EG diversitas aspectus in latitudine fuerit versus septentrionem maxima, scilicet 8 minuta, Luna tamen in latitudine meridiana existente, ita intellige BG portionem deferentis ab ecliptica meridianam, erit AG 41 minuta. Hinc GB secundum proportionem dictam erit prope 7 gradus 52 minuta; GD vero 30, cuius duodecima est 3 minuta fere. Sic KB erit 7 gradus 55 minuta, cui KH, scilicet 3 gradus, additi faciunt 10 gradus 55 minuta fere.
Ptolemeus tamen addidit illos tres gradus super agregato ex distantia visi loci Lune in visibili coniunctione et diversitate aspectus in longitudine, sed cum ipsi sint differentia maxima inter medium locum medie coniunctionis et verum locum vere coniunctionis, oportet ut addantur ad distantiam veri loci Lune in hora vere coniunctionis ut exeat distantia centri epicicli Lune a nodo in hora medie coniunctionis qua possibile est ut Luna Solem contingat secundum visum. Ideo termini ecliptici sui paulo maiores sunt. Habemus igitur per omnia septem climata terminos eclipticos solares hos, videlicet medium argumentum latitudinis meridiane a nodo 10 gradus 55 minuta et argumentum latitudinis septentrionalis a nodo 20 gradus et medius fere. Extra hos autem terminos non est possibilitas eclipsis solaris in dictis climatibus, sed in media coniunctione, centro epicicli Lune existente intra dictos terminos, possibilis est Solis eclipsis. Albategni autem, quia alias semidiametrorum quantitates seu equationum maximarum ponit, dicit terminos hos: in meridiem quidem 10 gradus 40 minuta, in septentrionem 20 gradus 12 minuta.
⟨VI.8⟩ 8. Lunaris eclipsis terminos assignare.
Sit AB ecliptica, BG declivis circulus Lune, sitque A centrum umbre, G vero centrum Lune dum circuli umbre et Lune visuales maximi se primum contingant in Z. Erit GZ 17 minuta 40 secunda et ZA 45 minuta 56 secunda. Quare AG fiet unus gradus, 3 minuta, et 36 secunda, ideoque secundum proportionem dictam GB fiet fere 12 gradus 12 minuta. Si itaque media oppositio sequatur veram per maximam distantiam possibilem, addendi sunt gradus 3 de quibus dictum est, et fiet 15 gradus 12 minuta maxima distantia centri epicicli Lune a nodo in oppositione qua Luna contingit circulum umbre sine eclipsi. Extra hunc terminum non est possibile Lunam eclipsari. Albategni tamen dicit terminum esse 14 graduum 45 minutorum.
⟨VI.9⟩ 9. Solem aut Lunam in sex mensibus bis eclipsim pati est possibile.
Intelligamus ABGD circulum Lune declivem, qui secet eclipticam in nodis A et G Capitis et Caude, et medietas septentrionalis sit ABG, meridionalis GDA. Termini ecliptici a parte septentrionali sint E et F, a parte meridiana sint K et L. Erunt itaque AE et FG in solaribus uterque 20 graduum et medii, sed GL et AK 10 graduum 55 minutorum. Quare arcus EBF continet 139 gradus. Medius autem motus argumenti latitudinis in 6 mensibus lunaribus equalibus habet 184 gradus et minutum unum integris revolucionibus semotis. Quare motus argumenti latitudinis in 6 mensibus maior est arcu EBF et minor arcu KBL. Item LDK est 158 gradus 10 minuta; quare dictus motus argumenti