PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 84r

Facsimile

angulus GEH longitudinis maxime, scilicet longitudinis matutine, notus est, et angulus H rectus, erit proporcio GH semidiameter semidiameter] semidiametri W epicicli ad lineam EG nota. Item propter angulum AEZ longitudinis vespertine maxime notum et angulum Z rectum, fit nota linea AE respectu AZ. Quare tota linea AG respectu GH sive AZ semidiametri epicicli nota fiet, et eius [medius] medius] perhaps del. V2; media W medietas eodem respectu nota; unde et linea DE nota. Et quia agregatum duarum longitudinum maiorum epiciclo existente in transitu medio ecentrici, quemadmodum ex consideracionibus crebris compertum est, non est minus agregato huiusmodi quod accidit epiciclo existente in longitudine longiore ecentrici, nec est maius eo quod accidit epiciclo existenti in longitudine propiore ecentrici sicut in Mercurio contingebat, ymmo ymmo] i.e. ‘ymo’ procedente epiciclo a longitudine longiore versus propiorem, continue crescit hoc agregatum sive angulus ille cui epiciclus subtenditur, et a longitudine propiori versus longiorem eundo, continue decrescit, liquido constabit ecentricum Veneris esse fixum. Volo dicere quod centrum eius non movetur sicut Mercurii nisi quantum fit ad motum stellarum fixarum, de quo hic nihil disseritur. Habemus igitur proporcionem semidiametri epicicli ad semidiametrum ecentrici et ad distantiam duorum centrorum, mundi scilicet et circuli ecentrici. Posita Posita] corr. ex posito autem semidiametro ecentrici 60 partium invenitur distantia huiusmodi duorum centrorum unius partis et 15 minutorum fere et semidiameter epicicli 43 partium et 10 minutorum fere, quod intendebatur.

⟨X.4⟩ 4. Punctum quoddam cuius respectu motus Veneris in longitudinem regularis est determinare.

Hoc per duas habebimus considerationes, quarum una Ptolemei fuit in anno 18 Adriani, secundo die mensis Formuth scilicet octavi transacto, in mane diei tercii. Videbatur enim Venus plurime longitudinis a medio loco Solis in 11 gradibus et 55 minutis Capricorni, aptato instrumento armillarum per stellam cordis Scorpionis. Sol autem medio cursu fuit in 25 gradibus et medietate gradus Aquarii. Fuit itaque longitudo maior matutina a medio loco Solis 43 gradus et 35 minuta. Alia consideratio Ptolemei fuit in anno tertio Antonini Antonini] perhaps corr. ex Antonii V2 die quarto mensis Phormuth, octavi scilicet, ⟨hora⟩ vespertina. Videbatur enim Venus plurime longitudinis a loco Solis medio in 13 gradibus et 50 minutis minutis] misspelled miutis Arietis dum Sol medio cursu suo esset in 25 gradibus et medietate gradus Aquarii. Fuit itaque longitudo maior vespertina a medio loco Solis 48 gradus et 20 minuta. Collectis autem his duabus longitudinibus maioribus habebimus arcum circuli magni cui subtenditur epiciclus 91 graduum et 55 minutorum, eo quidem distante a longitudine longiore ecentrici per quartam circuli. Et hic arcus proposito nostro inserviet.

Sit igitur diameter ecentrici AG per longitudinem longiorem et propiorem transiens, in qua punctum B sit centrum mundi, A longitudo longior, et G longitudo propior. D vero punctus sit ille quesitus cuius respectu motus regularitas perpenditur, a quo educo perpendicularem DE ad lineam AG. Et super centro E, describo circulum epicicli, ductis duabus lineis BZ et BH eum contingentibus in punctis Z et H, quos continuabo cum centro epicicli lineis