PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 52v

Facsimile

Lune et umbre in maxima accessione ad terram tempore eclipsis, prefiniuntur termini eclipsium, ut sequitur.

⟨VI.7⟩ 7. Terminos eclipsium solarium prefinire.

Ex premissa patet semidiametrum Lune maximam in eclipsibus esse 17 minuta 40 secunda. Semidiameter autem Solis ex superioribus habetur 15 minuta 40 secunda, que licet propter ecentricitatem Solis variabilis sit, id tamen non curatur quod fere sit insensibile. In contactu itaque eclipsis solaris distantia inter ambo centra luminarium fit 33 minuta 20 secunda. Diversitas autem aspectus in latitudine maxima que esse potest in omnibus climatibus septem communiter positis versus meridiem quidem est 58 minuta, et tunc diversitas aspectus in longitudine est maior que esse potest 15 minuta; sed versus septentrionem est 8 minuta, et tunc diversitas aspectus in longitudine est 30 minuta. Sed etiam plurimum differentie quod cadere potest inter locum verum applicacionis vere et locum medium applicacionis medie medium…medie] corr. ex medie applicacionis medium est 3 gradus, quod habetur si maxime equationes luminarium iungantur et totius 13a pars accipiatur et huius etiam 13a propterea quod dum Luna perambulat agregatum maximarum equationum, Sol interea perambulat 13am huius et dum Luna hanc 13am secat, Sol quoque interea per 13am huius moveatur. Quod itaque Sol secat in tempore quo Luna agregatum maximarum equationum transit est duodecima pars fere huius agregati. Que duodecima si iuncta fuerit cum maxima equatione Solis proveniet quod plurimum intercidere potest inter locum medium medie applicacionis medium…applicacionis] corr. ex medie applicacionis medium et locum verum vere applicationis, idque secundum numerationem Ptolomei est 3 gradus. Et illud est fere equale differentie inter argumentum latitudinis medium in hora medie applicacionis et argumentum latitudinis verum in hora vere applicacionis. Non enim differt hec ab illa nisi in motu Capitis in hoc tempore.

Sit igitur ecliptica AB, deferens Lune BD. Et sit D locus Lune verus, visus autem in coniunctione visibili sit E, et arcus AEG orthogonalis super eclipticam, A locus Solis. Erit igitur G locus visus Lune in deferente, AZ semidiameter Solis, EZ semidiameter Lune, sitque DE diversitas aspectus in circulo altitudinis. Erit DG fere diversitas aspectus in longitudine, EG in latitudine. Dum igitur diversitas aspectus in latitudine fuerit ad partem meridiei, quod semper contingit dum Luna a polo orizontis versus meridiem fuerit, erit EG 58 minuta. AZE autem est 33 minuta 20 secunda. Sic fiet AG 1 gradus, 31 minuta, 20 secunda. Proportio autem AG ad GB prope est sicut unum ad 11 et semis, quod patet ex maxima Lune latitudine et via que data superius est declinationes ecliptice et latitudines Lune tabulandi. Fiet igitur arcus BG 17 gradus 30 minuta fere. Sed cum G sit locus visibilis coniunctionis, ponamus veram adhuc futuram. Dum igitur Luna transit arcum GD, qui est 15 minutorum, Sol interea transit duodecimam huius, que duodecima sit GK. Erit itaque K locus vere coniunctionis. Sic arcus BK erit 17 gradus 31 minuta fere. Ponamus quoque quod media coniunctio etiam adhuc futura sit, sed inter verum locum vere et medium locum medie, ut superius tactum est, cadere possunt 3 gradus. Centrum igitur epicicli in media con