ecliptico accedente ad Caudam ad terminum eclipticum recedentem a Capite. Clarum est igitur si Luna diversitatem aspectus non habeat in latitudine, non est possibile ut Sol bis eclipsetur in his septem mensibus, scilicet in prima harum coniunctionum et extrema propterea quod 208 gradus 47 minuta excedant arcum FDE in 16 gradibus 23 minutis. Arcus autem veri motus latitudinis dispositus dispositus] understand as ‘dispositus sit’ ut punctum D, quod est maxime latitudinis in meridiem, meridiem] meridie W dividat ipsum per equa; distabit quilibet suorum terminorum a nodo gradibus 14 minutis 23. A latitudine his correspondente ablata quantitate semidiametrorum luminarium, excessus bis sumptus facit 1 gradus 25 minuta fere. Et tanta etiam est latitudo argumenti latitudinis 16 graduum 23 minutorum, ut patet ex proportione unius ad 11 et semis. Ita si incipias argumentum verum latitudinis computare ab F procedendo per D, ipsum excedet arcum FDE in gradibus dictis, qui sint EN. Quare termini sui latitudo, scilicet NP, excedet latitudinem puncti E, que est EO, scilicet agregatum semidiametrorum luminarium, in parte proporcionali ad 16 gradus et 23 minuta secundum proporcionem unius ad 11 et semis; et ipsa est NM 1 gradus 25 minuta. Liquet igitur si in septimo mense eclipsis Solis redire debeat, quod oportet Lunam habere diversitatem aspectus in una harum coniunctionum aut agregatum ex eis in ambabus que sit maior uno gradu 25 minutis.
Videndum est autem in quibus horis et quibus locis id fieri queat. Tempus 7 mensium equalium habet 206 dies 17 horas fere, in quo Sol tardiore cursu, Luna velotiore movetur et medius Solis minor vero Lune in gradibus 14 minutis 40, quem arcum cum sua duodecima Luna medio cursu perambulat in die una et horis quinque. Septem igitur menses minores qui esse possunt habent dies 205 et horas 12. Quare tempus coniunctionis extreme fiet post dies integros ab hora coniunctionis prime horis 12; ideoque si prior fit iuxta Solis ortum, altera erit iuxta Solis occasum. Verus autem motus Solis in dictis 7 mensibus minoribus, ut ex antepremissa colligitur, est 198 gradus fere, quos aux Solis per medium dividit, que nostro tempore est in principio Cancri. Fiet locus prime coniunctionis harum circa 21 gradus Piscium et alterius circa 9 gradus Libre. In plagis vero septentrionalibus a quarto climate incipiendo, in predictis locis et horis contingit ut diversitates aspectus in latitudine ablata diversitate aspectus Solis excrescant super uno gradu 25 minutis. Ideoque in illis climatibus possibile est ut Solis eclipsis in 7 mensibus bis videatur. Necesse est autem ut id accidat Luna in prima coniunctionum accedente versus nodum Caude, in secunda vero ⟨ea⟩ a nodo Capitis recedente.
⟨VI.14⟩ 14. Eclipsim Solis in uno mense bis fieri apud homines unius climatis est omnino impossibile.
Licet ad hoc omnium causarum convenientia sit impossibilis, ponamus tamen ad imaginationem causas congregatas esse, scilicet ut Luna sit in coniunctionibus in longitudine propiori, et sic maximam diversitatem aspectus in latitudine habeat, et ut sit lunatio minima que esse possit, et sic motus verus argumenti lati