divise versus terminos procedendo donec utrimque ad 90 pervenies collocabis. Offitio Offitio] i.e. ‘officio’ enim huius lamine stellarum latitudines. latitudines] determinabuntur add. i. m. In duobus lamine terminis duobusque punctis in convexo sphere sibi oppositis foramina facias, et ipsam laminam corpori spherico duobus clavis connecte sic ut circa clavos illos leviter volvi possit. Quo facto stellas fixas sive considerationibus tuis sive rectificacione alia in longitudine et latitudine cognitas habeto. Cumque earum quamcumque sphere imprimere voles, lamine circumflexe extremitatem que per polos zodiaci transit ad locum stelle in ecliptica constitue, numerataque latitudine ad partem suam apud terminum eius notam sphere infigas, que post hac stelle huius vices geret. Impressis igitur hoc precepto omnibus unius ymaginis stellis, lineas ymaginem ipsam terminantes ita producas ut suum queque stella aut locum aut membrum habeat. Similiter Viam Lacteam in convexo sphere designare poteris si prius stellas notatu dignas in ea sita cognoveris.
Deinde per duos polos ecliptice et principium Cancri circumferentiam circuli magni produc. Et in ea duos mundi polos per maximam Solis declinationem invenias, et super altero eorum circumferentiam iterum circuli magni describe vice equinoctialis, quam in 360 equales partes quemadmodum eclipticam divisisse proderit. In polis autem repertis duo foramina rotunda facias; ipsis namque namque] corr. in nanque clavi duo postea immittentur circa quos sphera volvetur. Habes itaque spheram absolutam. Postea armillam apte magnitudinis conficies, in cuius una superfitie que in meridiano semper statuenda est circumferentiam facias circuli, quam itidem in 360 equas distribue partes et numeros harum partium a duobus punctis diametraliter oppositis usque ad 90 utrimque extende. In ipsis autem duobus punctis foramina duo facias predictis equalia ut sphera sub hac armilla posita circa clavos foraminibus immissos instar primi mobilis circuire possit. Aptabis denique aliam armillam, in cuius superfitie iterum modo predicto circumferentia circumferentia] circumferentiam W circuli in 360 partes divides, que quidem orizontis vicem tenebit ut respectu huius alter polorum mundi elevari et tota sphera pro habitudine cuiusque regionis situari possit. Opus etiam erit quarta circumferentiae in 90 partes equales divisa. Hec fiet ex lamina tenui et summitati meridiani adherebit. Verum libere sub eo ad omnes fere orizontis partes decurrendo offitium offitium] i.e. ‘officium’ faciet suum. Nam si notam stelle ad numerum altitudinis supra orizontem illius stelle in hac quarta posueris, sphera prius secundum alterius polorum elevationem disposita, videbis corpus sphericum instar firmamenti esse constitutum.
⟨VIII.3⟩ 3. Varietates habitudinum quas stelle fixe ad Solem et Lunam reliquasque stellas et…stellas] i. m. habent erraticas pronunciare.
Habitudo stellarum fixarum ad luminaria et quinque retrogradas stellas fit nunc per coniunctionem, nunc per oppositionem, quandoque per aspectum trinum, sextilem, aut quartum. Per coniunctionem quidem generaliter dum centrum stelle fixe et centrum planete complectitur unus circulorum