Nabonassaris 845to suam perfecit considerationem. Si itaque ex hoc tempore medio uni gradui suam dederimus dederimus] corr. ex doderimus portionem, videbitur stella ipsa in 66 annis solaribus fere mota per unum gradum. Simile fecit ipse per alias stellas. Nam cor Leonis, quod Ptolemeus in duobus gradibus et 10 minutis Leonis consideravit, invenit ipse in 14 gradibus et 50 minutis eiusdem, et cetera. Quidam vero antiquorum putabant spheram stellarum fixarum moveri continue ad orientem donec 8 gradus itinere suo describeret, deinde redire ad occidentem movendo tantumdem; postea vero motum reverti pristinum affirmabant. Uni autem gradui 80 annos dederunt. Partim ex hoc inducti quod Solis maximam declinationem et quantitates annorum solarium comperiebant varias, sphere octave motum trepidationis opinabantur. Sive igitur instrumentorum incertitudo hanc varietatem immiserit sive motum quendam nobis adhuc occultum stellis fixis natura indiderit, difficile admodum est et erit huius motus qualitatem eniti propter tarditatem eius. Nam si maiores nostri suis decepti sunt instrumentis, et nos decipiemur necessario cum nostre consideraciones, nisi antiquorum conferantur observationibus, nihil unquam edocebunt. At si occultum illum motum inesse stellis estimabimus, expediet oculum ad stellas fixas habere assiduum posterosque itidem scriptas considerationes librare.
⟨VII.7⟩ 7. Stellae fixae quantum ab Arietis inicio et ab ecliptica ipsa distent instrumenti ingenio comprehendere.
Dum superius Lune locum cupiebas, instrumentum armillarum Sole rectificabas. Nunc vero quoniam Sol adhuc supra orizontem manens stellas fixas apparere non sinit, per locum Lune visum certe numeratum instrumentum aptabis, et quamlibet stellarum donec per utrumque regule foramen ad oculum radiabit considerabis. Mox enim velut in Luna et longitudo et latitudo cognoscetur.
⟨VII.8⟩ 8. Cum distantie trium inter se stellarum fixarum note fuerint quarum due in ecliptica loca habuerint nota, extra eclipticam existentis longitudinem et latitudinem patefacere.
Distantiam intellige arcum circuli magni ad centra stellarum terminatum. Sit in convexo sphere arcus ecliptice BG, punctus B una et C alia stellarum in ecliptica existentium. A vero sit stella extra eclipticam existens. Productisque arcubus distantiarum AB et AC, a polo ecliptice Z demittatur ad eclipticam per stellam A transiens arcus ZAG. Iam dico quod arcus BG notus erit cum arcu AG latitudinis. Triangulus enim ABC ex arcubus circulorum magnorum notis constat, quare per scientiam triangulorum spheralium angulus eius ABC notus erit. Et quia angulus AGB rectus est, erit arcus AG latitudinis notus cum arcu BG. Sed stelle B locus in ecliptica supponitur cognitus, unde locus stelle G notus veniet, quod