PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 116v

Facsimile

Venus et Mercurius Solem insequentes sue disparitionis sunt occasio, quod et similiter de ortu accidere manifestum est. Verum hic numeramus tempus quod fluit ab occasu matutino usque ad ortum vespertinum precedens; autem mensurare docuit tempus tempus] i. m. occasui vespertino atque ortui matutino interiacens. Hoc autem qualitatem processus sive operationis nequaquam alterat. Planum igitur habes quod proponebatur.

⟨XIII.27⟩ 27. Quantum temporis ab occasu Veneris aut Mercurii vespertino usque ad ortum matutinum transire debeat enodare.

Due precedentes docuere tempora in quibus planetas constat semper esse directos. In tempore autem quod presens eliciendum proponit, planeta uterque retrogradus invenitur. Quare aliam operandi viam res ipsa postulat. In hac autem et precedentibus duabus locuti sumus ac si Mercurius quatuor semper habeat apparitionum et occultacionum tempora quemadmodum Venus, quod equidem non accidit, ut infra determinabitur. Sit igitur propositi habendi gratia circulus ecliptice ABG super centro D, in quo punctus B locum stelle vespere primum disparentis significet, A vero loco Solis habeatur. Per 24tam itaque huius inveniatur arcus AB, quo quidem a Sole distat stella. Et quia planetam hoc in situ retrogradum esse liquet, sit ut ab instanti occultationis usque ad instans coniunctionis eius cum Sole contra successionem signorum descripserit arcum BC ita ut planeta ipse et Sol in puncto C coniungantur. Totum igitur arcum AB Sol et planeta coniunctim descripsere. Et ideo motum planete in uno die motui Solis in uno die adicias, et in collectum ex eis arcum AB distribue. Exibit enim tempus futurum inter principium apparitionis et instans coniunctionis. Quo duplato, ut brevius habeatur opus, tempus quod occasui vespertino ortuique matutino interiacet conflabitur.

Aut precisius operaturus quantitatem arcus BC ex tempore quod occasui vespertino et coniunctioni interest addiscas, cui iam cognito arcum CH contra signorum successionem equalem statuas. Erit enim prope verum H locus stelle mane apparentis, cuius iterum a puncto G, loco scilicet Solis, distantiam 24ta huius notam efficiet. Quia autem ab instanti coniunctionis usque ad instans apparicionis matutine totus arcus HG iam notus a Sole et planeta una peragratur, eum more pristino in collectum ex motu planete motuque Solis in uno die partiaris. Exibit enim tempus quod cadit inter coniunctionem et matutinam apparitionem. Hec igitur duo tempora aggregata tempus futurum inter occultationem vespertinam et apparitionem matutinam integrabunt, quod quidem hoc theoreumate efficere instituimus.

⟨XIII.28⟩ 28. Quod ea que pro apparitionibus atque occultacionibus Veneris asservimus experimentis consonent visualibus promulgare.

Venus circa principium Piscium in opposito augis epicicli existens, dum scilicet latitudinem septentrionalem habet 6 graduum et 20 minutorum, comperta