aliorum faciliorem reddit. Secundum vero de motibus Solis et Lune et de accidentibus eis tractare. Absque enim eorum scientia non erit nobis via ad speculandum ea que circa ceteras stellas accidunt. Cum autem ultimum sit ad hunc tractatum de stellis disputare, merito eciam hic precedet consideratio sphere non errantium, consequenter earum que errantes vocantur. Unumquodque autem horum conabimur probare tanquam principiis et fundamentis in inquisitione utentes eis que manifeste apparent et certis tum antiquorum tum eorum qui temporibus nostris fuerunt observationibus et eis consequenter addentes lineares probationes. Quod autem universaliter dicendum est tale quidem erit: quod videlicet sphericum sit celum et quod circulariter feratur. Quodque terra figura quidem et ipsa spherica est quo ad sensum accepta secundum universales suas partes, situ autem media tocius celi tanquam centrum. Magnitudine autem et distancia puncti rationem habet quo ad spheram non errantium, nullumque ipsa motum localem habeat. De eorum autem quolibet breviter commemorationis gratia aliqua dicemus.
⟨I.1⟩ 1. Celi figuram esse sphericam et motum eius circularem.
Triplici ad hoc confitendum inducemur silogismo, experimentali videlicet, confutativo et rationabili. Experimur equidem stellas oriri paulatimque elevari donec tanquam fastigium itineris sui attingant, deinde vero pedetentim descendere ad superficiem orizontis, quem ubi contingunt, mox disparere occipiunt, et aliquamdiu latere sub terra, denuoque oriri et cursum pristinum repetere.
Magnitudines autem stellarum hoc pacto motarum diversis in locis non reperiuntur varie. Unde nimirum stelle ipse stelle ipse] we would expect ‘stellas ipsas,’ but the witnesses have it as here a terra, cui vicinus est oculus considerantis, equales in motibus suis conservare distancias et ideo circulariter moveri nemo dubitabit. Quod si obieceris apud orizontem maiores videri quam in medio celi, confitebor equidem, sed in ea re sensum decipi perspectivis conclamatum est.
Huiusmodi autem motus circularis manifestiorem se prebuit in stellis semper apparentibus. Vise sunt enim iste stelle perfectos describere circulos invicem equedistantes, inequales tamen, quorum centrum commune (nondum enim poli nomen sortitum erat) immobile coniecerunt. Stellas autem quanto plus a dicto centro distantes tanto in maioribus revolvi circulis, stellas autem occidere solitas id proprietatis proprietatis] proprietates W sortiri didicerunt ut quo earum quelibet a supra memorato centro minus distaret, eo breviorem sub terra moram pateretur. Cumque mirarentur tam amicam tanquam invariatam stellarum circuitionem, coniecerunt eas in uno corpore grandi colligatas haberi et ad motum ipsius circumferri, nullo adhuc (ut assolet inicio nascentis discipline) erraticis et fixis stellis interiecto discrimine. Demum corpori tam nobili dignissimam et motui circulari accomodatissimam attribuebant figuram sphericam.
Ceterum cum experiamur stellas oriri, supra terram versari,