PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 57v

Facsimile

ad medium eclipsis, et tantum est a medio ad finem totalis obscurationis. Ex his facile habebitur locus Lune in punctis horum temporum sive minuta casus cum sua duodecima addendo ad locum Lune in medio eclipsis et deinde demendo; item minuta minuta] misspelled miuta more cum sua duodecima addendo ad locum Lune in medio eclipsis aut demendo; sive velis agere per tempus casus aut aut] et W tempus more multiplicando ipsum per motum Lune diversum in hora et productum addendo et demendo ut dictum est. Ex his quoque latitudines Lune ad principia et fines facile disces.

⟨VI.19⟩ 19. Visum locum Lune in ecliptica ex vero eius loco dato ostendere.

Ad instans datum diversitatem aspectus Lune in longitudine ex premissis in libro quinto huius collige. Et si Luna fuerit inter ascendens et 90m gradum ab ascendente, diversitatem aspectus Lune in longitudine adde super vero loco eius ad instans datum, et exibit locus eius visus. Sed si Luna fuerit inter gradum occidentem et 90m gradum ab ascendente, diversitatem aspectus ⟨dictam⟩ minues ex vero loco Lune, et proveniet quod queris.

⟨VI.20⟩ 20. Latitudinem Lune visam comprehendere.

Ex prioribus habeas latitudinem Lune veram ad instans datum et diversitatem aspectus in latitudine. Et si ambo ambo] corr. in ambe fuerint in eandem partem ab ecliptica, unam alteri iunge. Si diversarum parcium, minorem minorem] iter. but then del. a maiori deme, et relinquetur latitudo Lune visa eius partis cuius maior fuit.

⟨VI.21⟩ 21. Motum Lune visum in hora assignata perpendere.

Per antepremissam ad principium hore assignate reperias visum locum Lune, et per eandem ad finem hore date invenias quoque visum locum Lune. Et differentia horum est quod cupis. Vel sic. Considera per predicta ad principium, similiter ad finem, hore diversitatem aspectus in longitudine. Et si diversitas ad principium hore sit maior quam diversitas ad finem hore, differentiam ipsarum minue a motu vero Lune in hora. Si autem diversitas ad principium hore sit minor diversitate ad finem hore, differentiam ipsarum adde motui vero Lune in hora. Et prodibit motus visus Lune in hora, et hoc si Luna fuerit inter ascendens et 90m gradum. Cum vero Luna fuerit inter 90m gradum ab ascendente et gradum occidentem, si diversitas ad principium hore sit maior diversitate ad finem hore, differentiam ipsarum adde vero motui Lune in hora. Si autem diversitas ad principium hore sit minor diversitate ad finem hore, differentiam ipsarum minue a vero motu Lune in hora. Et proveniet visus motus Lune in hora. Similiter reperires reperires] reperies W superationem Lune visam in hora sumendo loco motus veri superationem veram in hora et cetera.

⟨VI.22⟩ 22. Coniunctionem luminarium visibilem diffinire.

Ad tempus vere coniunctionis per precedentes doctrinas reperias diversitatem aspectus Lune ad Solem in longitudine. Si ea fuerit secundum successionem signorum, id accidit dum locus