quintis unius quoniam Sol in 26 gradibus Sagittarii fuit, illud quidem secundum tempus differens et secundum tempus mediocre tribus horis et sexta hore. Tunc autem Luna vero suo cursu ad unum gradum et quartam gradus Scorpionis pervenit habens latitudinem septentrionalem unius gradus et tertie. Visui vero Luna apparuit in duobus gradibus Scorpionis cum latitudine septentrionali unius gradus et duodecime unius gradus quod in celi medio fuit fuit] fuerit W medietas Leonis. Quamobrem et huius stelle locus fuit in 2 gradibus Scorpionis latitudinemque unius gradus et tertie ad septentrionem habuit. Similiter eam stellam Romae consideravit Mileus geometer in anno primo Traiani dum Luna secundum estimationem fuit ei coniuncta. Nam cornu Lune meridianum videbatur in recta linea cum stella media et stella meridiana trium que in fronte Scorpionis sunt. Centrum autem eius secundum coniecturam putabatur distare a stella media quantum ipsa media a meridionali dictarum stellarum distat et posterius stella media secundum successionem signorum. Fuit autem consideratio hec in anno Nabonassaris 845to transacto 18 die mensis Mesir post medium noctis quam sequitur dies 19nus quinque horis temporalibus transactis, equalibus vero sex et sexta unius quoniam Sol fuit in 23 gradibus Capricorni, istud quidem ad meridianum consideratoris referendo. In Alexandria autem oportuit esse hanc considerationem post medium noctis 7 horis equalibus et medietate secundum tempus differens et mediocre fere. Dum quidem Luna vero itinere suo ad quintum gradum et 20 minuta Scorpionis pervenisset habens latitudinem septentrionalem duorum graduum et 10 minutorum; secundum visum vero in 5 gradibus et 55 minutis Scorpionis estimabatur, in latitudine itidem septentrionali unius gradus et 20 minutorum quoniam medium celi fuit postremus gradus Libre. Constat igitur stellam dictam hoc in tempore fuisse fere in 5 gradibus et 55 minutis Scorpionis habendo latitudinem septentrionalem unius gradus et 20 minutorum. In tempore igitur 391 annorum Egiptiorum qui inter duas fuerunt considerationes, stella hec suam servans latitudinem tribus gradibus et 55 minutis mota est. Quare 100 annis quemadmodum superius unus respondebit gradus, quod hucusque quesivimus.
⟨VII.6⟩ 6. De motu stellarum fixarum quid alii senserint explanare.
In civitate Aracta diligentissimus philosophie Albategni anno 1191o Adhilcarnam sive Alexandri Magni, completis siquidem a principio regni Nabonassaris 1626 annis, stellas fixas consideravit, et loca earum eis quibus in tempore preterito videbantur conferebat, differentiam quoque locorum in tempus medium distribuit, quatenus haberet motus huius quantitatem. Stellam enim septentrionalem ex tribus que in fronte Scorpionis site sunt deprehendit ipse in 17 gradibus et 50 minutis Scorpionis, que quidem Mileo geometre, quemadmodum recitatum est, videbatur in 5 gradibus et 55 minutis Scorpionis. Oportuit igitur stellam in tempore medio duarum considerationum motam esse per 11 gradus et 55 minuta. Est autem tempus illud 782 anni Egiptii quoniam Mileus anno a principio regni