PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 67r

Facsimile

in manu Orionis terminatur. Duos etiam Canes preterit, Minorem quidem ad orientem, Maiorem vero versus occidentem relinquens. Verum margo occidentalis eas que in collo Canis sunt Maioris fere continet. Postea procedit hec zona ad Navim. Comprehendit enim fere omnes stellas clipei qui est in capite Navis. Deinde transit per lucidas duas quarum una est in latere Navis prope malum, alia in pede mali. Et tandem continuatur ei parti a qua sumpsimus initium.

Partialis autem zona cuius supra meminimus aput Larem incipiens primas tres spondiles Scorpionis, que scilicet in principio caude sunt, transit. Stella vero sequens cor Scorpionis a margine occidentali remota est fere uno gradu. Stella vero que est in spondili quarta videtur in aere puro inter hunc ramum et zonam principalem. Postea ramus ille ad zonam principalem instar portionis circuli se reflectit. Margo enim occidentalis eam que in genu dextro Serpentarii est et eam que in cubito dextro situm habet complectitur. Orientalis item margo per talum dextrum et stellam occidentalem que in manu dextra est incedit. Hic quoque ramus ille terminum habet. Due namque stellae que in cauda Serpentis sunt in celo puro cernuntur. Ramus ille plurimum habet raritatis preter eam partem que tres Scorpionis spondiles continet. Hec enim paulo densior est.

Est et alius ramus sive parcialis zona, cuius quidem terminus 4 stellas que circa humerum dextrum Serpentarii sunt continet. Marginem autem orientalem propemodum contingit lucida que in cauda Vulturis Volantis est. Occidentalem quoque una quatuor stellarum que circa Serpentarium sunt ab humero eius distantissima terminat. Deinde procedit ad rostrum Galline cum angustia et raritate multa adeo quod putetur interruptio apud rostrum. Postea vero amplior atque densior usque ad pectus Galline tendit. Inde quoque ad humerum dextrum duasque stellas que in pede dextro sunt versus septentrionem, scilicet cum raritate notabili, vergit. Postea vero celum videtur purum et stellis carens usque ad eam que in cauda Galline est. Habes igitur brevem Vie Lactee descriptionem, quam si ampliorem velis, Ptolemei scripta consule.

⟨VIII.2⟩ 2. Sphera solida quo pacto fabricanda sit explanare.

Spheram ex metallo vel alia materia durabili confice, cui si capax sit, colorem adhibe celestinum. Et in eius convexo duo puncta per diametrum opposita inveni, que polos zodiaci representabunt. Et super altero eorum describe circumferentiam circuli magni in ipsa sphera, quam more vulgato in 360 partes equales distribue, et apud eam nomina 12 signorum zodiaci ex ordine suo describe dando cuilibet 30 gradus. Deinde laminam tenuem atque flexibilem accipe, in cuius superficie lineam rectam equalem semicircumferentie prius descripte constituas. Et eam in 180 partes equales divide, numerosque harum partium a medio huius linee