2 gradus et due tertie unius per 265 annos dividuntur, fiet ut fere in 100 annis hic motus gradum attingat.
⟨VII.5⟩ 5. Quantitatem dicti motus ex considerationibus asseverare.
Timocharis in Alexandria anno 41mo revolucionis prime Kalippi, scilicet anno 465 Nabonassaris, die 29na mensis Athyr, cuius crastinus erat 30mus, ante medium noctis quasi tribus horis temporalibus, scilicet equalibus tribus horis et tertia, Sole existente in 7 gradu Aquarii, vidit medietatem Lune iam cooperuisse medietatem sequentem Pliadum. Fueruntque dies differentes propinqui mediis. Ideo secundum radices motus Lune premissas fuit locus Lune in 20 minutis primi gradus Tauri, et latitudo eius ab ecliptica septentrionalis 3 gradus 45 minuta. Sed locus eius visus in Alexandria fuit 29 gradus 20 minuta Arietis, et latitudo eius in septentrionem 3 gradus 35 minuta quoniam medium celi erat 2 gradus Geminorum. Fuit igitur medietas postrema Pliadum in 29 gradu Arietis et medietate fere quoniam centrum Lune precesserat ipsum aliquantulum, et fuit latitudo eius ad partem septentrionis 3 gradus et due tertie unius fere quoniam fuit parum septentrionalior centro Lune. Item Agrias Agrias] corr. ex Agri†nus† in Bithynia in duodecimo annorum Domiciani, scilicet 840mo annorum Nabonassaris, in die secundo mensis Tybi, cuius crastinus fuit dies tertius, ante medium noctis horis 4 temporalibus, scilicet equalibus 5 quia Sol in 6 Sagittarii, cooperiri vidit meridianam partem Pliadum a cornu Lune meridiano. In Alexandria autem id fuit ante medium noctis 5 horis et tertia hore equalis secundum tempus differens, sed secundum mediocre horis 5 et medietate et quarta unius. Ideo locus Lune secundum veritatem fuit 3 gradus 7 minuta Thauri, et latitudo eius 4 gradus et medietas et tertia ad septentrionem. Locus autem visus eius in Bythinia fuit 3 gradus 15 minuta Tauri, et latitudo in septentrionem 4 gradus. Mediabat enim celum 2 gradus Piscium. Fuit igitur locus sequentis partis Pliadum 3 gradus et quarta Tauri, et latitudo in septentrionem 3 gradus et due tertie. Ex his constat latitudinem mansisse invariatam sed in longitudine mutatam esse secundum successionem tribus gradibus et 45 minutis in annis 375; ergo in 100 annis uno gradu moventur.
Preterea Timocharis in Alexandria anno 30o revolutionis prime annorum Kalippi, scilicet anno 454to Nabonassaris, die quinto mensis Tobi a Tobi a] corr. in Tybim nocte eius quam sequitur sextus ante medium noctis 4 horis temporalibus, etiam equalibus fere Sole in 15 gradu Piscium, vidit quod Luna consecuta erat Asimech Spicam medietate sua que opponitur orienti equalitatis. Et sequebatur Azimech Lunam parte tertia diametri Lune versus septentrionem. Locus igitur Lune secundum numerationem fuit 21 gradus 21 minuta Virginis, et latitudo eius ad partem meridiei gradus unius et medietas et tertia. Sed locus visus fuit 22 gradus et 12 minuta Virginis, et latitudo ad meridiem gradus 2 fere. Medium enim Cancri celum mediabat. Fuit itaque locus Azimech 22 gradus et tertia Virginis, et latitudo eius ad meridiem 2 gradus. Similiter in anno 42o eiusdem revolucionis, scilicet anno 466to Nabonassaris, die septimo mensis Thoth in nocte quam sequebatur dies octava post medium noctis 3 horis temporalibus et medietate