in longitudine in hora visibilis coniunctionis fere. Divide arcum SR per motum Lune in hora, et tempus minue vel adde ad tempus vere coniunctionis ut antea dictum est. Et exibit coniunctio visibilis, que querebatur.
Vel sic agas et facilius. Ad horam vere coniunctionis queras diversitatem aspectus Lune in longitudine et motum eius visum in hora, agendo in hoc per horam antecedentem veram coniunctionem si sit ante 90m gradum aut sequentem si sit post 90m gradum. Dividasque diversitatem aspectus in longitudine per motum Lune visum in hora, et exibit tempus distantie visibilis coniunctionis a vera, quod adde vel minue ut ante dictum est. Ad idem tempus visibilis coniunctionis, si certior fieri velis, queras vera loca luminarium et diversitatem aspectus Lune ad Solem. Quod si distantia verorum locorum luminarium equalis fuerit diversitati aspectus Lune ad Solem in longitudine, certum fuit opus. Si differant, repete opus donec ita fiat. Nam necesse est in visibili coniunctione ut predicta duo concordent. Ut in figura sit Luna in circulo altitudinis secundum veritatem in O, secundum visum in N. Sit Sol secundum veritatem in S secundum visum in M. Locus Lune verus in ecliptica T designatus per arcum a polo ecliptice venientem XOT; visus autem locus Lune in ecliptica sit I designatus quoque per arcum a polo ecliptice venientem XIN. Si visus Solis locus fuerit super hoc arcu, tunc fit visibilis coniunctio. Et diversitas aspectus Lune ad Solem in longitudine erit tunc arcus TS, et ipse est etiam distantia verorum locorum luminarium. In his scias ut superius dictum est quod angulus ATZ si sumptus sit loco anguli QNO, et arcus QN loco arcus TI, similiter QT pro NI, MP pro SI, nihil sensibilis differentie fiet.
⟨VI.23⟩ 23. Digitos eclipsis Solaris prenoscere.
Ad horam visibilis coniunctionis reperias latitudinem Lune visam, similiter diversitatem aspectus Solis in latitudine visam, et ex his scies distantiam centrorum secundum visum. Item invenias quantitates semidiametrorum visualium. Si itaque agregatum semidiametrorum visualium fuerit equale distantie centrorum secundum visum, non fiet eclipsis ad tuam regionem, licet Lunam Sol quo ad visum contingat. Si agregatum semidiametrorum sit maius, aufer distantiam centrorum ab eo, et remanebit pars diametri Solis eclipsata. Ipsa multiplicata in 12 et divisa per diametrum Solis visualem ostendit digitos quesitos. Et si nulla esset distantia centrorum visualis, centrum Lune fieret secundum visum centrum Solis, et contingeret maxima eclipsis, precipue si Sol esset in auge ecentrici et Luna prope oppositum augis epicicli. Nam tunc tota Luna totum Solem obtegeret et in obscuratione moram faceret. Ratio operis est in figuris, ut sit circulus AC Solis super B centro et DF Lune super E centro. Agregatum semidiametrorum est ED et BC. A quo si ablatum fuerit BE, remanebit CD pars diametri Solis eclipsata. Si autem E coincideret cum B, eclipsabitur de diametro Solis tantum quantum diameter Lune occupat. Hanc quoque sicut 16am huius