PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 62v

Facsimile

diversitas aliqua inter latitudines stellarum quas Ipparchus scripsit et latitudines a Ptolemeo notatas reperta fuerit, tamen ipsa modica valde fuit ita ut talis evenire potuerit ratione instrumenti aut visus in consideratione. Sed declinationes ipsarum ab equinoctiali non sunt eedem ab illis invente ita ut neque Ipparchus easdem comprehenderet quas Timocharis et homines sui temporis scriptas reliquerunt reliquerunt] corr. ex relinquerunt nec Ptolemeus concordes eis quas Ipparchus notaverat inveniret.

Verum stellarum que sunt in medietate sphere que est a puncto tropici hiemalis ad punctum tropici estivalis per punctum vernale procedendo declinationes meridiane quidem minui sed septentrionales augmentari vise sunt. Econtra stellarum que sunt in medietate sphere reliqua declinationes septentrionales quidem minui sed meridiane augeri vise sunt. Maiorque diversitas variationis reperta est in his que sunt iuxta puncta equalitatis et minor in his que sunt iuxta puncta tropica. Nam de stella luminosa in Vulture Volante scripsit Thimocharis quod haberet declinationem septentrionalem 5 graduum ⟨et 4 quintarum unius, similiter Abrachis, sed Ptolomeus 5 gradibus⟩ et medietate et tertia. Stella media Pliadum tempore Timocharis inclinata fuit ad septentrionem 14 gradibus et medio, tempore Ipparchi 15 gradibus et medio, sed tempore Ptolemei 16 gradibus et quarta. Aldebaran tempore Timocharis inclinata fuit ad septentrionem 8 gradibus, medio et quarta, tempore Ipparchi 9 gradibus et medio et quarta, tempore Ptolemei quasi 11 gradibus. Alhaioth, que est luminosior Tenentis Habenas, tempore Aristilli inclinata fuit ad septentrionem 40 gradibus, tempore Ipparchi 40 gradibus et quinta, tempore Ptolemei 41 gradibus et sexta. Bellatrix, que est in humero sinistro Orionis, tempore Timocharis declinationem habuit septentrionalem gradus unius et duarum quintarum, tempore Ipparchi gradum unum et quatuor quintas, tempore Ptolemei gradus 2 et medietatem. Que est in humero dextro Orionis tempore Timocharis habuit declinationem septentrionalem trium graduum et medietatis et tertie, tempore Ipparchi 4 gradus et tertia, Ptolemei vero 5 gradus et quarta. Alhabor, que est in ore Canis, tempore Timocharis declinationem habuit meridianam 16 gradus et tertia, Ipparchi 16 gradus, Ptolemei 15 et medietate et quarta. In his itaque et aliis pluribus que sunt in hac medietate sphere in qua est punctum vernale, invente sunt declinationes successu temporis septentrionales quidem augeri et meridiane minui, et plurimum variationis in eis que iuxta punctum vernale, et minimum in his que iuxta puncta tropica repertum. Item stella que est super cor Leonis a Thimocharide reperta est declinata ad septentrionem 21 gradibus et tertia, ab Ipparcho 20 gradibus et duabus tertiis, a Ptolemeo 19 gradibus, medietate et tertia. Azimech, que Spica Virginis est, reperta est in declinatione septentrionali ab Timochari gradu uno et duabus quintis, Ipparcho tribus quintis unius gradus, a Ptolemeo autem reperta est declinata ad meridiem medietate gradus. Stellam que est in extremitate caude Urse Maioris ad septentrionem inclinatam reperit Aristillus 61 gradibus et medietate, Ipparchus Ipparchus] corr. in Hipparchus 60 gradibus, medietate et quarta, Ptolemeus 59 gradibus et duabus terciis. Alramech Timocharis dixit declinatam ad septentrionem,