PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 25v

Facsimile

ecentricus TKLM. Sintque due linee equedistantes duabus AG et BD secantes se in Z, NQ quidem equedistans AG et FR equedistans BD, ductaque linea EZ occurrat orbi signorum in H. Queritur quantitas linee EZ et arcus BH. Ex dictis constat quod Sol perambulat arcum TK in 94 diebus et medio et arcum KL in 92 duobus duobus] diebus W et medio. Ergo ex tabula medii motus Solis uterque horum arcuum notus erit. Sed FT est equalis FL, ideo FT notus. Et FN est quarta circuli; ideo NT notus fiet. Etiam ex notis TF et TK noscetur FK, ideo sinus arcuum TN et FK noti, qui sunt equales lineis ZC et CE. Ex quibus propter rectum angulum C nota erit ypotenusa EZ talium partium qualium ZF est sinus totus. Invenit autem Ptolemeus eam 2 partes, 29 minuta, et medium fere qualium ZF est 60. Sic proporcio semidiametri ad ecentricitatem est ut 24 ad unum fere. Ideo maximam diversitatem posuit 2 gradus 23 minuta. Ex lateribus trigoni ECZ noscetur angulus ZEC, cuius arcus est AH, distantia augis Solis a principio Arietis, quem Ptolemeus reperit 65 gradus et medium, sicut et Ipparchus Ipparchus] corr. in Hipparchus reperit. Ex hoc conclusit Ptolemeus augem Solis immobilem et fixam respectu punctorum equalitatis vernalis et autumnalis.

Albategni reperit ecentricitatem predictam 2 partium, 4 minutorum, 45 secundorum et arcum BH 7 graduum 43 minutorum. Arzarchel autem, licet motum medium variaverit, tamen eandem quam Albategni invenit ecentricitatem, sed arcum BH 12 graduum 10 minutorum, quod certe mirum apparet cum Arzarchel post Albategni fuerit. Vide igitur cuius observacioni fidem habeas. Albategni ab equinoctio vernali ad solstitium estivum invenit 93 dies et horas 14 fere, sed ab equinoctio vernali ad autumnale 186 dies, 14 horas, 45 minuta; ideoque posuit maximam equationem Solis 1 gradus, 59 minuta, 10 secunda. Arzarchel post Albategni 193 annis quatuor considerationes fecit circa puncta 4 media inter puncta equalitatis et solstitiorum, et reperit BH esse 12 partes 10 minuta. Ideo coactus fuit dicere quod centrum ecentrici Solis moveretur in circulo quodam parvo velut in Mercurio habetur.

⟨III.14⟩ 14. Aliter idem reperire.

Quia non sine magna difficultate per instrumentum haberi potest ingressus Solis in puncta tropica propter declinationem que in ea parte minimum variatur, ideo per tria alia loca quorum observacio poterit esse certior, illud idem cogitavimus investigare. Velut sint nobis per instrumentorum observacionem dati introitus Solis in ambo equinoctia, item in principium alterius signi vicini punctis equinoctiorum. Sit itaque ecentricus Solis HLT super centro Z. Centrum mundi sit E, aux H, oppositum augis O. LET sit linea distinguens loca Solis in ingressibus in punctum vernale T, autumnale L. Item Q sit punctus ingressus in principium Tauri aut medietatis eius, quod ideo eligo quod per instrumentum illud facilius deprehendi potest quam ingressus in principium Cancri. Ductis lineis QEP, TP, et perpendiculari PR super TL, quia tempus quo Sol peram