PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 54v

Facsimile

net rema/54v/net] remanent W 22 minuta et medium fere, excessus latitudinis terminorum veri motus latitudinis super tale agregatum, qui bis sumptus, scilicet hinc et illinc a partibus B, facit 45 minuta, que sunt etiam latitudo argumenti latitudinis graduum 8 et 31 minutorum, ut patet ex proportione sepe dicta unius ad 11 cum dimidio. Servatur enim hec proportio circa terminos eclipticos ubique, ut in figura GF ad FO sicut GN ad NP sic etiam FN ad NM dum MP sit equalis FO. Sic cum FN est 8 graduum 31 minutorum erit NM, scilicet differentia NP super FO, 45 minutorum. minutorum] note here in margin: Necesse est ergo si in una harum coniunctionum extremarum aut in ambabus simul fuerit diversitas aspectus Lune in latitudine maior 45 minutis, ut sit possibile in utraque harum coniunctionum Solem eclipsari quia tunc latitudo Lune visa potest minor esse aggregato semidiametrorum.

Ad cognoscendum autem quibus horis et locis ecliptice id fieri possit, videndum est tempus quinque mensium maiorum, quod taliter deprehenditur. Tempus quinque mensium equalium habet 147 dies, 15 horas, et medietatem et quartam unius hore. In hoc ut patuit cum Luna sit tarda cursu, Sol velox, verus motus Solis maior est vero motu Lune in 13 gradibus 18 minutis, quod spatium dum Luna medio motu perambulat ad Solis consecutionem, interea Sol duodecimam huius transit. Fit ergo totum 14 gradus 24 minuta, quod si divisum per medium cursum Lune in die fuerit, proveniunt dies una, hore 2, et quarta unius. Luna enim in talibus coniunctionibus fere motu medio movetur. Differentia ergo quinque mensium maiorum super quinque medios est dies una, hore due, et quarta. Quare tempus quinque mensium maiorum fit 148 dies 18 hore fere. Liquet igitur si prima earum fuerit iuxta Solis occasum, fiet altera sex horis ante Solis occasum. Item si prima fuerit tribus horis post meridiem, erit altera tribus horis ante meridiem. Item verus motus Solis in predicto tempore 5 mensium maiorum, prout ex antepremissa colligitur, est 151 gradus fere, quos longitudo propior Solis per equa dividit, que cum nostro tempore sit in principio Capricorni. Fiet locus prime coniunctionis in 15mo gradu Libre et locus secunde in 15mo Piscium vel circiter hec loca. In quibuscumque igitur climatibus ita accidit quod, 15 gradu Libre versus occasum descendente, item 15mo Piscium prope medium celi existente, diversitas aspectus Lune in latitudine in uno horum locorum aut in ambobus simul agregata maior fuerit 45 minutis, in eis in talibus coniunctionibus fit Solis obscuratio. Sub equinoctiali vero in dictis locis et horis coniunctionum, dum diversitates aspectus in latitudine agregantur, non attingunt 45 minuta. Sed a climate secundo incipiendo deinceps versus arctos, 45 minuta transcendunt, ideoque in his plagis possibile est videre Solis eclipsim bis in quinque mensibus, quantoque plaga septentrionalior tanto possibilitas maior quod diversitas in latitudine augeatur. Neque hoc contingit nisi cum Luna viam in latitudine septentrionali fecerit a Capite versus Caudam ita ut in prima eclipsi fuerit iuxta E et in secunda iuxta F.

⟨VI.13⟩ 13. Solis eclipsim in septem mensibus bis fieri eidem plage terre contingit.

Sint septem menses minores. In his patuit verum argumentum latitudinis Lune esse 208 gradus 47 minuta. Sed arcus FDE ex premissa est 192 gradus 24 minuta, qui est a termino