PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 77v

Facsimile

aptato instrumento per Aldebaran. Sol vero secundum cursum medium erat erat] in add. sup. lin. 9 gradibus, medietate et quarta unius Aquarii. Longitudo itaque eius vespertina a loco Solis medio fuit 21 gradus 15 minuta. Alia consideratio fuit in anno 18vo Adriani 18vo die mensis Athita transacto in mane diei 19ni. Tunc enim per Aldebaran instrumento rectificato videbatur in 18vo gradu, medietate et quarta Tauri, et erat Sol per medium cursum in 10 gradu Geminorum. Fuit igitur longitudo matutina maxima 21 partes 15 minuta. Differentia autem duorum mediorum motuum Solis fuit 120 gradus 15 minuta, cuius medietatem si adiecerimus ad 9 gradus et 45 minuta Aquarii, venient 10 gradus Arietis excepta octava parte unius gradus. Quare diameter ecentrici per longitudinem longiorem transiens secuit orbem signorum in 9 gradibus 53 minutis Arietis, cuius petebatur cognitio.

Idem quoque per alias duas considerationes Ptolemei exibit, quarum prima fuit in anno primo annorum Antonii Antonii] corr. in Antonini Pii 20 diebus mensis Egiptiorum Athita transactis, cuius mane fuit dies 21, hora quidem vespertina. Rectificato instrumento per stellam cordis Leonis invenit Mercurium in maxima longitudine vespertina in 7 gradibus Cancri, Sole secundum cursum medium existente in 10 gradibus 10 minutis Geminorum. Erat itaque longitudo Mercurii a medio Solis maxima 26 gradus 30 minuta. Altera harum fuit in quarto anno Antonii Antonii] corr. in Antonini 18 diebus mensis Phemenit transactis in mane diei 19ni. Tunc enim rectificato instrumento per stellam Anthus, que cor Scorpii creditur, reperit Mercurium in 13 gradibus 30 minutis Capricorni, Sole per cursum medium in 10 gradibus Aquarii existente; exivit itaque longitudo 26 graduum 30 minutorum. Differentia autem duorum mediorum locorum Solis fuit 120 gradus et 30 minuta, cuius medietas adiecta Solis loco medio prime considerationis producit 10 gradus 15 minuta Librae. Per hunc itaque locum diametrum ecentrici per ambas longitudines transeuntem opus est procedere.

⟨IX.12⟩ 12. Longitudinem longiorem ecentrici atque propiorem quemadmodum stellas fixas moveri.

Ex considerationibus Ptolemei et eorum qui ipsum precesserunt, concluditur illud hoc pacto. In anno 23o, quemadmodum scripsit Dionisius Ptolemeo referente, 21mo die transacto mensis Idis, videbatur Mercurius apud stellam vehementer lucidam que est orientalis in Capricorno, distans ab eadem quantitate trium diametrorum lunarium lunarium] corr. ex luminarium versus septentrionem. Tunc autem, ut Ptolemeus numeravit, hec stella fuit in 22 gradibus et tertia Capricorni. Fuit enim in anno 486to Nabonassaris 17mo die mensis Tanguth Egiptii transacto in matutino diei 18vi, Sole secundum cursum medium in 18 gradu Aquarii et sexta existente; ideo longitudo maior matutina a Solis medio loco fuit 25 gradus, medietas et tertia.

Huic autem longitudini Ptolemeus ex antiquis non invenit comparem; ex duabus tamen eam elicuit hoc modo. In anno predicto 23o, ut scripsit Dionisius, die quarta mensis Taternu in hora noctis prima, fuit linea que transit super duo cornua Tauri diminuta a loco Mercurii trium diametrorum