PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 46r

Facsimile

scilicet coniunctio visibilis, veram coniunctionem per octavam fere hore partem secuta est; ergo tunc argumentum latitudinis equatum 177 gradus et 11 minuta, latitudo vera 16 minuta septentrionalis, visa autem 6 minuta meridionalis. Secundum numerationem autem Ptolemei fieri fieri] corr. ex fierit debuit ut eclipsatum plus esset medietate et quarta et eclipsis medietas per unius hore spatium visam per instrumentum precederet. Secunda fuit anno dicto ante mediam diem 23 diei mensis Calbat tribus horis et duabus tertiis unius hore equalis in Antiochia, eclipsatumque fuit de Sole modico plus medietate secundum visum. In Aracta vero fuit vero fuit] corr. ex fuit vero eclipsis medietas ante meridiem tribus horis et dimidio unius equalis, eclipsatumque -- ibidem apparuit -- de Sole minus duabus tertiis eius secundum visum. Sol secundum numerationem suam fuit medio motu 7 gradus 9 minuta Aquarii, vero in 8 gradu 35 minutis; Luna medio cursu in 12 gradu 49 minutis Aquarii; argumentum equatum 126 gradus 22 minuta; argumentum latitudinis medium 173 gradus 25 minuta, equatum autem 169 gradus 41 minuta. Visibilisque coniunctio precessit veram per dimidium hore. Ideo tunc argumentum latitudinis equatum 168 gradus 45 minuta; latitudo vera 59 minuta, sed visa 10 minutorum fuit. Secundum Ptolomei Ptolomei] corr. in Ptolemei vero numerationem Sol totus eclipsari debuit, et eclipsis medium post visam a nobis duabus horis fere contingere.

Consideravit etiam duas eclipses lunares. Prima fuit anno a morte Alexandri 1206to die 23 mensis Kemir, cuius medium fuit in Aracta post meridiem horis 8 et modicum plus ex horis equalibus, et eclipsatum de diametro Lune modico plus medietate et tertia. Sol per numerationem fuit medio motu in 5 gradu 21 minutis Leonis, vero in 4 gradu 2 minutis; medius Lune in 8 gradu et 45 minutis Aquarii; argumentum medium 93 gradus, equatum autem 94 gradus 10 minuta; argumentum latitudinis medium 190 gradus 49 minuta, equatum vero 186 gradus 51 minuta; latitudo Lune meridiana 32 minuta fere. Sed secundum Ptolemei numerationem eclipsari debuit medietas, tertia, et octava pars diametri, et medium eclipsis tempus visum precedere debuit per dimidium et quartam hore equalis. Secunda fuit anno 1224to a morte Alexandri post meridiem secundi diei mensis Ab horis 15 et tertia unius fere in Anthiochia, sed in Aracta horis 15 et tertia ac quarta fere, eclipsatumque fuit modico minus diametro Lune. Secundum numerationem Sol fuit medio motu motu] in add. sup. lin. 16 gradu 10 minutis Leonis, vero cursu autem in 14 gradu 36 minutis; medius Lune in 19 gradu 24 minutis Aquarii; argumentum equatum 91 gradus 5 minuta; argumentum latitudinis equatum 185 gradus 21 minuta; latitudo Lune 28 minuta. Secundum computationem autem Ptolemei eclipsatum esse debuit medietas et tertia tantum, et tempus medii eclipsi eclipsi] eclipsis W fere per dimidiam et tertiam hore unius precessisse debuit.

Dicitque in pluribus aliis eclipsibus lunaribus et solaribus dissonantiam invenisse a numeratis secundum tabulas Ptolomei. Ptolomei] corr. in Ptolemei Duas tamen iam expositas sufficere voluit ad inquirendam diversitatis causam quod in utraque earum Sol fuerit prope augem ecentrici sui et Luna in longitudine media epicicli sui et fere eadem latitudo Lune fuerit in utraque in eandem partem. Differentia tamen latitudinum erat 3 minuta 50 secunda, sed differentia partium eclipsatarum fuit diametri octava et medietas octave unius quarte. Invenit itaque diametrum Lune esse tunc 33 minutorum minutorum] misspelled mitorum 20 secundorum et semidiametrum umbre 43 minuta 30 secunda fere. Consideravit autem proportionem veri motus Lune in hora tunc ad quanti