PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 68v

Facsimile

omnes, quas claudunt dicti duo parvi circuli, et oriuntur et occidunt, mediantque celum una vice supra terram, alia vero sub terra.

Preterea sive ab orizonte sive a meridiano stella moveri ceperit, tempora reditionum apud sensum equalia censebuntur. Tempus etiam quo stella a parte meridiani supra terram ad partem meridiani sub terra aut econtra perducitur, tempori quo ad principium motus revertitur equale est quoniam omnes omnes] corr. ex omnis paralellos in quibus itinera stellarum metimur meridianus per equalia scindit. Quod autem tempus ortui atque atque] corr. ex etque occasui interiacet inequali est tempori quo stella ab occasu ad ortum sub terra revertitur. Hoc quidem in omni orizonte obliquo, demptis tamen stellis que in equinoctiali sunt circulo, quibus supra terram et sub terra equalem moram equinoctialis orizonte per medium sectus tribuit. Amplius quod ab ortu stelle tempus est ad mediationem celi super terram equatur tempori quod a mediatione celi ad occasum fluit. Meridianus enim portiones paralellorum que supra orizontem sunt omnes per equalia secat. Idem accidit sub orizonte. Tempus autem quod fluit a mediacione celi supra terram ad stelle occasum in sphera recta equale est tempori quod transit ab occasu ad mediationem celi sub terra; in sphera vero obliqua inequale semper nisi stella sit in circulo equinoctiali. Similiter tempus a mediacione celi sub terra ad ortum equale est in sphera recta tempori quod est ab ortu ad mediationem celi supra terram; in obliqua vero non nisi stellam in equinoctiali reperias. Accidit denique in sphera recta quod omnes stelle celum simul mediantes et simul oriantur et occidant, secluso tamen motu earum qui inter hec instantia quamvis parvus admodum accidit. In sphera vero obliqua non sic, sed stellarum que una celum mediant, que septentrionalior est meridianam oriendo prevenit, occidendo vero sequitur.

⟨VIII.5⟩ 5. Dictas stellarum habitudines utiliter commiscere.

Commiscebimus siquidem has habitudines dum queque stellarum cum qua parte zodiaci oriatur, occidat, aut celum mediet considerabimus, cum qua etiam stellarum fixarum quisque planetarum aut oriatur aut occidat sive caelum mediet. Ad eas tamen habitudines quas stelle ad Solem et orizontem habent specialius descendemus. In novem enim modos eas parciemur.

Prima habitudo est ortus matutini, dum scilicet Sol et stella ipsa in orientali parte orizontis statuuntur. Huic tres sunt modi. Unus quando stella sub radiis Solis existens statim post Solem ortum oritur. Alius quando Sol et stella simul oriuntur. Sed horum duorum neuter sensu percipitur. Tertius dum stella radios egrediens prior Sole oritur. ⟨Hic oculis adverti potest.⟩ Secunda habitudo dicitur mediatio caeli matutina, quando scilicet Sole in orientali parte orizontis existente stella est in medio caeli. Cuius itidem tres modos distinguimus, quorum unus est dum statim post Solem ortum stella celum mediat; hec vero habitudo visu considerari