PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 82r

Facsimile

epicicli mediam. Planeta ipse quemadmodum in hac consideratione cecidet in puncto L situetur, quem continuabo cum duobus punctis D et Z per lineas LD et LZ, ducta perpendiculari ZS. Constituo denique angulum HBG equalem angulo DGZ et lineam BH equalem BG, ductis duabus lineis HG et HZ. Iam querendus est arcus TL, per quem quem] corr. ex que planeta distat a longitudine longiori media epicicli. Quia autem trianguli GBH angulus GBH notus est quoniam equalis est angulo DGZ propter locum longitudinis longioris et locum Solis medium noto, sed duo anguli BGH et BHG sunt equales propter latera BG et BH equalia, erit ergo unusquisque eorum notus et proportio linee HG ad BG nota. Est autem BG respectu semidiametri ecentrici nota, quare et HG eodem respectu cognita. Sed propter angulum BGH notum fit angulus HGZ trianguli HGZ notus, et proportio HZ semidiametri ecentrici ad HG iam nota est. Unde proportio linee HZ ad GZ nota erit, quare GZ nota. Triangulus itaque DGZ duo latera DG et GZ habet nota et angulum DGZ notum. Unde linea DZ respectu aliarum nota fiet et angulus DZG notus, cui contrapositus TZK quoque notus erit et arcus TK notus. Similiter angulus GDZ habebitur notus. Item locus planete verus observatione comprehensus est, et longitudinis propioris locus est notus. Fit ergo angulus EDL notus, sed et angulus EDZ cognitus est. Relinquitur ergo angulus ZDL notus. Triangulus itaque DZL duo latera DZ et ZL nota habet et angulum ZDL. Fit ob hoc angulus ZLD cognitus. Est autem angulus KZL equalis duobus ZDL et ZLD iam cognitis; quare ipse notus et arcus KL, qui ei subtenditur, numeratus. Cui si arcum TK ante hac notum adiecerimus, colligemus tandem totum arcum TL cognitum, quem querebamus.

Alia consideratio ad Mercurium fuit in anno 21o, quemadmodum scripsit Dionisius referente Ptolemeo, 22 diebus transactis de mense Alatrabi. Et fuit illud anno Nabonassaris 486o transactis 18 diebus mensis Thoth in mane diei 19i. Videbatur enim Mercurius splendidus secundum successionem signorum remotus a linea que transit per stellam septentrionalem in fronte Scorpionis et per stellam mediam que in fronte eius est quantitate diametri Lune. Distabat autem a stella septentrionali in fronte Mercurius versus septentrionem quantitate duarum diametrorum lunarium. lunarium] corr. ex luminarium Coniectura itaque dabit firma ipsum fuisse in tribus gradibus et 20 minutis Scorpionis, Sole per medium cursum tunc existente in 20 gradibus et 50 minutis Scorpionis. Et non erat tunc Mercurius in longitudine maxima a loco Solis medio quoniam post quatuor dies, scilicet die 26to mensis Alatrabi, videbatur distare a dicta linea quantitate diametri Lune et medietatis eiusdem. In his autem quatuor diebus motus Solis medius auctus est fere per quatuor gradus, et motus planete per medietatem diametri Lune dumtaxat.

] there should be a line ZB, as in W Nunc ut eliciamus locum eius in epiciclo, sit in linea AE punctus A longitudo longior, et E propior, D centrum mundi, G centrum motus equalis, et B centrum parvi circuli. Sitque epiciclus super centro Z descriptus ductis lineis ZD, ZG, ZB. ZG autem linea secet circumferentiam epicicli in inferiori parte super puncto K. Et sit locus planete in epiciclo secundum quod dat consideratio punctus L, quem continuabo cum centro