Septimus incipit.
⟨VII.1⟩ Quod stelle fixe zodiaci non modo inter se verum etiam ad eas que extra zodiacum sunt stellas distantiam invariatam habeant experimento docere multiplici.
Quod huic rei testimonium adduci potest non est nisi a tempore Ipparchi. Ipparchi] corr. in Hipparchi Nam ipse ante se paucas admodum de stellis fixis considerationes observatas reperit, eas videlicet que fuerunt Aristilli et Timocharis, tales quidem quibus tute credi non poterat. Figuras tamen stellarum ad invicem tam earum que in zodiaco sunt inter se quam earundem ad eas que extra sunt, quas ipse Ipparchus Ipparchus] corr. in Hipparchus cognovit et scriptas reliquit, adhuc hodie invariabiliter mansisse videmus. Dixit enim quod stella in labio meridiano Cancri et stella lucida que antecedit caput Ydrae et stella lucida in Cane Antecedente sunt fere secundum rectitudinem nisi quod media earum ad meridiem tendit digito uno et medietate digiti, et longitudines inter eas fere sunt equales. Item earum quatuor que sunt in capite Leonis due orientales et stella ante caput Ydrae sunt in recta linea. Item que est super cauda Leonis et ea que super cauda Urse extrema et lucida sub cauda sunt fere in linea recta nisi quod media est orientalior a linea per digitum unum. Item linea recta que recta que] que recta W transit a stella sub cauda Urse ad stellam in cauda Leonis continuat duas stellas que sunt inter eas. Talium figurarum plures scripsit quas et Ptolemeus suo tempore mansisse vidit. Et cum inter Ipparchum et eum 200 et 60 circiter anni fluxerint et figuras in tanto tempore nihil mutatas sensisset, conclusit eas semper invariatas manere.
Et ut etiam posteri firmius id scire possint, addidit figuras alias quas suo tempore consideravit. Inquit enim trium stellarum que sunt in capite Arietis due septentrionales et stella lucida que est in genu meridiano deferentis caput Algol et stella dicta Alhaiot sunt super lineam rectam. Item linea recta transiens super Alhaiot et Aldebaran pertransit stellam que est in pede anteriori Retinentis Habenas ita ut modicum intersit. Item Alhaiot et stella que communis est cornu Tauri et pedi Retinentis Habenas et stella que est in humero dextro Orionis sunt super linea recta. Similes in aliis figuras figuras] figuris W scripsit, quas et hodie nos mansisse videmus cum tamen intervallum temporis a Ptolomeo ad nos mille tricentos et circiter 20 annos contineat. Quibus rebus satis compertum habemus quod omnium stellarum fixarum ad invicem sit una et eadem habitudo semper et motus earum sit motus celi unius in quo constituuntur.
⟨VII.2⟩ 2. Stellas fixas alio quam diurno motu moveri motumque earum ad signorum successionem tendere.
Huius rei argumentum est ex hoc quod distantia earum in longitudine a punctis solsticialibus et equinoctialibus non manet eadem semper sed crescat secundum successionem signorum procedendo, ita ut stelle que antiquo tempore fuerunt ante puncta tropica