PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 5v

Facsimile

equaliter a terra terra] in add. but then del. remotas haberi comprobatur, sensu id estimante. Terra igitur centri sphere et ideo puncti sortietur offitium. Idem accidit terre ad spheram Solis comparate, quod et aliis comperitur indiciis. Nam corpora in centris instrumentorum circularium posita umbras proiciunt ea lege motas qua et Sol ipse radians motu primo circumfertur. Ex regularitate itaque motus umbre quam sensu deprehendimus elicitur Solem circa centra instrumentorum regulariter moveri; ideoque centra huiusmodi instrumentorum centri mundi, circa quod motus primus regulatur, vicem obtinere. Cum itaque terre crassitudo nihil in his rebus immittat varietatis, verum proposuisse videmur. Preterea orizon oculo in se existenti dimidium celum occultat dimidiumque videri sinit, quod profecto nulli superficiei plane ⟨nisi⟩ per centrum sphere transeunti proprium est. Aliter autem eveniret si terra sensibilem respectu firmamenti haberet magnitudinem.

⟨I.5⟩ 5. Quod terra localem motum non habeat declarare.

Ex superioribus constat terre non accidere motum rectum. Sic enim medium mundi relinquere cogeretur, quod ante hac prohibuimus. Oporteret denique terram velocissime moveri mole sua id agente, unde reliqua corpora minus gravia terre adiacentia in aere relinquerentur si omnia gravia ad unum niterentur terminum, quod nusquam apparet. Terra demum circularem non habet motum. Si enim circa axem mundi moveretur ab occidente ad orientem, omnia que in aere moverentur semper versus occidentem moveri viderentur. Non enim possent consequi motum terre, cuius contrarium in nubibus motis atque avibus sepenumero experimur. Idem quoque accideret si aerem una cum terra hoc pacto moveri putaveris. Terra postremo circa alium quempiam axem non movetur. Sic enim altitudo poli nobis in terra quiescentibus varia haberetur, quod cum nemini appareat, terram hac lege moveri non posse constat.

⟨I.6⟩ 6. Motus celestes in duplici differentia reperiri.

Est enim motus quidem cunctis celestibus corporibus communis ab oriente ad occidentem, quem in prima huius circularem et regularissimum ostendimus super duobus polis mundi, quem quidem motum consequitur ut omnia puncta extra axem suum signata circulos inter se equedistantes et ad axem ipsos ipsos] ipsum W erectos describant. Horum circulorum maximus describitur a puncto equaliter a polis mundi remoto, quem equinoctialem vocant quod Sole ipsum occupante dies nocti habeatur equalis.

Alius est motus predicto contrarius, ab occidente videlicet ad orientem, non super polis mundi sed aliis quoniam secundum hunc motum non describuntur