est latere sub radiis solaribus ad duos dumtaxat dies ita quod ab occasu eius vespertino ad ortum eius matutinum duo intercipiantur dies. Quod equidem preter opinionem accidit et admirabile videtur nisi causam rei aspitias. aspitias] i.e. ‘aspicias’ Cum ipsa quemadmodum compertum est circa principium Virginis in opposito augis epicicli existens, dum scilicet latitudinem meridianam habet 6 graduum et 20 minutorum, nequaquam appareat in spatio 16 dierum qui sunt ab occasu vespertino usque ad ortum eius matutinum.
Si itaque voles explorare an ea que determinata sunt de occultacionibus et apparitionibus istis respondeant experimentis, sic procede. Ad principium occultacionis per 24tam huius elice distantiam planete a Sole; similiter ad principium apparitionis. Ex quibus per precedentem faciliter numerabis tempus quod occasui vespertino atque ortui matutino intererit. Aut si placet, inventa distantia planete a Sole in occasu vespertino, que est tanquam angulus diversitatis distantie certe Veneris ab opposito augis epicicli correspondens, nam centrum epicicli et Sol ipse fere in uno loco zodiaci secundum longitudinem situm habent, huic denique angulo diversitatis quantus apud oppositum augis epicicli arcus respondeat addiscas. Tantum enim arcum oportebit describi per planetam ab occasu vespertino usque ad coniunctionem eius cum Sole. Huiusmodi quoque epicicli arcum invenias ad principium apparitionis, aut prius inventum dupla. Habebis enim quantum ⟨arcum⟩ circumferentie epicicli planeta describat ab occasu vespertino usque ad ortum eius matutinum. Ex quo tandem quesitum tempus elicies quam facillime. Ptolemeus itaque numerando reperit huiusmodi arcum Venere in principio Piscium existente unius gradus et quarte partis gradus, cui respondent duo dies fere. Ad principium autem Virginis invenit huiusmodi arcum 10 graduum, quibus de tempore debentur 16 dies. Bene itaque respondent experimentis superius explanata, quod optavimus declarandum.
⟨XIII.29⟩ 29. In Mercurio denique idem attemptare.
Compertum est quod Mercurio in principio Scorpionis existenti et maximam quam ibidem habere potest a Sole distantiam habenti, non accidat ortus vespertinus. Sed et in principio Tauri existens visus est non habere ortum matutinum quamvis esset in maxima [a] a] om. W Solis elongatione. Si igitur conclusiones quas hactenus apparitionibus et occultacionibus adaptavimus huiusmodi consonabunt experimentis, digne erunt nimirum quibus fidem habeamus. Igitur per 24tam huius ut quam brevissime dicam, inveniatur arcus ecliptice quem necesse est Soli et Mercurio circa principium Scorpionis existenti interiacere ad hoc ut stella vespere oriatur. In eo quoque loco numeretur maxima quam Mercurius a Sole potest habere in eo situ elongatio per ea que in fine duodecimi libri explanata sunt. Quod si hec maxima Mercurii a Sole elongatio minor fuerit ea distantia quam exigit vespertina apparitio, certum habebimus Mercurium