PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 3r

Facsimile

attente accedat ad eam, certam et indelebilem scienciam studiosis eius generare confitebitur. Siquidem eius probationes per certissimam arithmetice arithmetice] corr. ex arithmetrice geometrieque scienciam fiant.

Ob quas res nos eciam compulsi sumus quoad fieri possit omnem quidem speculationem sed eam precipue que circa divina celestiaque versatur exercere, tanquam illa sola sit que circa ea que semper et eodem modo se habeant consideret, et ideo possibilis sit primo quidem in sui ipsius comprehensione, cum nihil obscurum, nihil inordinatum ibi sit semperque et eodem modo se habeat, quod proprium sciencie est. Deinde eciam ad aliarum intelligenciam non minus quam illemetipse illemetipse] ipsemet W cooperetur. Nam et ad theologicam scienciam hec maxime nos ducit cum sola possit recte considerare immobilem et separatam substanciam ab earum vicinitate que sensibilibus quidem moventibusque ac motis, eternis vero et impassibilibus substanciis accidant, tum circa lationes tum circa ordines motuum. Nec eciam ad naturalem modicum conferet. Fere enim tota materialis substancie proprietas a proprietate localis celestium motus manifestatur. Corruptibile namque et incorruptibile a recto et circulari motu, grave vero et leve aut passivum et activum a motu in medium et a medio causatur.

Atqui ad morum actionumque decorem hec pre ceteris aliis nos solicitos efficit. Cum a similitudine circa divina ordine, ordine] ordinis W commensuratione, et modestia que in eis reperitur, amatores huius decoris efficiat eos qui eam sequuntur, et consuetudine quadam quasi natura animum eorum ad similem dispositionem impellat.

Hunc igitur amorem, ea scilicet speculanti que semper et similiter se habent, continue nos quoque augere conamur, tum ea discentes que a nostris maioribus scite optimeque inventa sunt, tum eciam ipsi innitentes tantum illis addere quantum temporis inter eos et nos intervallum manifestare potuit, et ea que putamus in presentia nobis manifestiora fuisse conabimur quam paucioribus fieri potest. Et ita ut illi qui qualitercumque hanc scienciam degustarunt sequi possint, possint] corr. ex possunt; et add. litteris mandare, et ut tractatus perfectus sit, omnia quidem que ad celestium speculationem utilia sunt per ordinem exponemus. Ut autem sermo noster non fiat longior, ea quidem que a maioribus nostris complete dicta sunt breviter discurremus. Que autem vel nullomodo deprehensa fuerint vel non sufficienter exposita ea longiori exequemur sermone.

Hanc igitur propositam compositionem precedit quidem universalis ambitus tocius terre ad totum celum consideratio. Eorum vero que particulariora et posteriora sunt primum quidem erit reddere rationem situs circuli obliqui et locorum nostre habitationis et de eorum que adinvicem secundum unumquemque orizontem propter inclinationem fit differencia. Eorum enim speculatio precedens considerationem